[XXVII]
Singuli quaedam dixerunt Plato atque Porphyrius, quae si inter se communicare
potuissent, facti essent fortasse Christiani. Plato dixit sine corporibus
animas in aeternum esse non posse. Ideo enim dixit etiam sapientum animas post
quamlibet longum tempus, tamen ad corpora redituras. Porphyrius autem
dixit animam purgatissimam, cum redierit ad Patrem, ad haec mala mundi numquam
esse redituram. Ac per hoc, quod uerum uidit Plato, si dedisset Porphyrio,
etiam iustorum atque sapientum purgatissimas animas ad humana corpora
redituras; rursus quod uerum uidit Porphyrius, dedisset Platoni, numquam
redituras ad miserias corruptibils corporis animas sanctas; ut non singuli haec
singula, sed ambo et singuli utrumque dicerent: puto quod uiderent esse iam
consequens, ut et redirent animae ad corpora et talia reciperent corpora, in
quibus beate atque inmortaliter uiuerent. Quoniam secundum Platonem etiam
sanctae animae ad humana corpora redibunt; secundum Porphyrium ad mala mundi
huius sanctae animae non redibunt. Dicat itaque cum Platone Porphyrius: "Redibunt
ad corpora"; dicat Plato cum Porphyrio: "Non redibunt ad mala":
et ad ea corpora redire consentient, in quibus nulla patiantur mala. Haec
itaque non erunt nisi illa quae promittit Deus, beatas animas in aeternum cum
sua aeterna carne uicturas. Hoc enim, quantum existimo, iam facile nobis
concederent ambo, ut, qui faterentur ad inmortalia corpora redituras animas
esse sanctorum, ad sua illas redire permitterent, in quibus mala huius saeculi
pertulerunt, in quibus Deum, ut his malis carerent, pie fideliterque coluerunt.