Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput X

19a. Sed his ut dicere coeperam exceptis, alia sunt illa quae quamvis ex eadem materia corporali ad aliquid tamen divinitus annuntiandum nostris sensibus admoventur, quae proprie miracula et signa dicuntur, nec in omnibus quae nobis a domino deo annuntiantur ipsius dei persona suscipitur. Cum autem suscipitur, aliquando in angelo demonstratur, aliquando in ea specie quae non est quod angelus quamvis per angelum disposita ministretur; rursus cum in ea specie suscipitur quae non est quod angelus, aliquando iam erat ipsum corpus et ad hoc demonstrandum in aliquam mutationem assumitur, aliquando ad hoc exoritur et re peracta rursus absumitur. Sicut etiam cum homines annuntiant, aliquando ex sua persona uerba dei loquuntur sicuti cum praemittitur: Dixit dominus, aut: Haec dicit dominus, aut tale aliquid; aliquando autem nihil tale praemittentes ipsam dei personam in se suscipiunt sicuti est: Intellectum dabo tibi et constituam te in uia hac qua ingredieris. Sic non solum in dictis uerum etiam in factis dei persona significanda imponitur prophetae ut eam gerat in ministerio prophetiae, sicut eius personam gerebat qui uestimentum suum divisit in duodecim partes et ex eis decem servo regis Salomonis dedit regi futuro Israhel; aliquando etiam res quae non erat quod propheta et erat iam in terrenis rebus in huiusmodi significationem assumpta est, sicut somnio uiso evigilans Iacob fecit de lapide quem dormiens habebat ad caput; aliquando ad hoc fit eadem species uel aliquantum mansura, sicut potuit serpens ille aeneus exaltatus in heremo, sicut possunt et litterae; uel peracto ministerio transitura sicut panis ad hoc factus in accipiendo sacramento consumitur.

20. Sed quia haec hominibus nota sunt quippe quia per homines fiunt, honorem tamquam religiosa possunt habere, stuporem tamquam mira non possunt. Itaque illa quae per angelos fiunt quo difficiliora et ignotiora eo mirabiliora sunt nobis, illis autem tamquam suae actiones notae atque faciles. Loquitur ex persona dei angelus homini dicens: Ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob, cum scriptura praedixisset: Visus est ei angelus domini; loquitur et homo ex persona dei dicens: Audi populus meus et loquar, Israhel, et testificabor tibi: Deus, deus tuus sum ego. Assumpta est uirga ad significationem et in serpentem angelica facultate mutata est; quae facultas cum desit homini, assumptus est tamen et ab homine lapis ad talem aliquam significationem. Inter factum angeli et factum hominis plurimum distat. Illud et mirandum est et intellegendum, hoc autem tantummodo intellegendum. Quod ex utroque intellegitur fortassis unum est, at illa ex quibus intellegitur diversa sunt, tamquam si domini nomen et auro et atramento scribatur. Illud est pretiosius, illud uilius; quod tamen utroque significatur idipsum est. Et quamvis idem significaverit serpens ex uirga Moysi quod lapis Iacob, melius tamen aliquid lapis Iacob quam serpentes magorum. Nam sicut unctio lapidis Christum in carne in qua unctus est oleo exsultationis prae participibus suis, ita uirga Moysi conuersa in serpentem ipsum Christum factum obedientem usque ad mortem crucis. Vnde ait: Sicut exaltavit Moyses serpentem in heremo, sic oportet exaltari filium hominis ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat uitam aeternam, sicut intuentes illum serpentem exaltatum in heremo serpentium morsibus non peribant. Vetus enim homo noster confixus est cruci cum illo ut evacuetur corpus peccati. Per sepentem autem mors intellegitur quae facta est a serpente in paradiso modo locutionis per efficentem id quod efficitur demonstrante. Ergo uirga in serpentem, Christus in mortem, et serpens rursus in uirgam, Christus in resurrectionem totus cum corpore suo quod est ecclesia, quod in fine temporis erit quem serpentis cauda significat quam Moyses tenuit ut redigeretur in uirgam. Serpentes autem magorum tamquam mortui saeculi nisi credentes in Christum tamquam devorati in corpus eius intraverint resurgere in illo non poterunt. Lapis ergo Iacob, ut dixi, melius aliquid significavit quam serpentes magorum; at enim factum magorum multo mirabilius. Verum haec ita non praeiudicant rebus intellegendis tamquam si hominis nomen scribatur auro et dei atramento.

21. Illas etiam nubes et ignes quomodo fecerint uel assumpserint angeli ad significandum quod annuntiabant etiam si dominus uel spiritus sanctus illis corporalibus formis ostendebatur, quis novit hominum: Sicut infantes non noverunt quod in altari ponitur et peracta pietatis celebratione consumitur unde uel quomodo conficiatur, unde in usum religionis assumatur. Et si numquam discant experimento uel suo uel aliorum et numquam illam speciem rerum uideant nisi inter celebrationem sacramentorum cum offertur et datur, dicaturque illis auctoritate gravissima cuius corpus et sanguis sit, nihil aliud credent nisi omnino in illa specie dominum oculis apparuisse mortalium et de latere tali percusso liquorem illum omnino fluxisse. Mihi autem utile est ut meminerim uirium mearum, fratresque meos admoneam ut meminerint suarum, ne ultra quam tutum est humana progrediatur infirmitas. Quemadmodum enim haec faciant angeli uel potius deus quemadmodum haec faciat per angelos suos, et quantum fieri uelit etiam per angelos malos sive sinendo sive iubendo sive cogendo ex occulta sede altissimi imperii sui, nec oculorum acie penetrare nec fiducia rationis enucleare nec provectu mentis comprehendere ualeo ut tam certus hinc loquar ad omnia quae requiri de his rebus possunt quam si essem angelus aut propheta aut apostolus. Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Et difficile aestimamus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt invenimus cum labore. Quae in caelis sunt autem quis investigavit? Sed quia sequitur et dicit: Sensum uero tuum quis scit nisi tu dederis sapientiam et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis?, quae in caelis sunt quidem non investigamus quo rerum genere et corpora angelica secundum propriam dignitatem et eorum quaedam corporalis actio continetur; secundum spiritum tamen dei missum nobis de altissimis et impertitam eius gratiam mentibus nostris audeo fiducialiter dicere nec deum patrem nec uerbum eius nec spiritum eius, quod deus unus est, per id quod est atque idipsum est ullo modo esse mutabilem ac per hoc multo minus uisibilem. Quoniam sunt quaedam quamvis mutabilia non tamen uisibilia, sicut nostrae cogitationes et memoriae et uoluntates et omnis incorporea creatura; uisibile autem quidquam non est quod non sit mutabile.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL