Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De trinitate IntraText CT - Text |
21a. Quapropter substantia uel si melius dicitur essentia dei, ubi pro nostro modulo ex quantulacumque particula intellegimus patrem et filium et spiritum sanctum, quandoquidem nullo modo mutabilis est, nullo modo potest ipsa per semetipsam esse uisibilis.
22. Proinde illa omnia quae patribus uisa sunt cum deus illis secundum suam dispensationem temporibus congruam praesentaretur per creaturam facta esse manifestum est. Et si nos latet quomodo ea ministris angelis fecerit, per angelos tamen esse facta non ex nostro sensu dicimus ne cuiquam uideamur plus sapere praeter quam oportet sapere, sed sapimus ad temperantiam sicut deus nobis partitus est mensuram fidei, et credimus propter quod et loquimur. Exstat enim auctoritas divinarum scripturarum unde mens nostra deviare non debet, nec relicto solidamento divini eloquii per suspicionum suarum abrupta praecipitari ubi nec sensus corporis regit nec perspicua ratio ueritatis elucet. Apertissime quippe scriptum est in epistula ad hebraeos, cum dispensatio novi testamenti a dispensatione ueteris testamenti secundum congruentiam saeculorum ac temporum distingueretur, non tantum illa uisibilia sed ipsum etiam sermonem per angelos factum. Sic enim dicit: Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede ad dexteram meam donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Nonne omnes sunt ministri spiritus ad ministrationem missi propter eos qui futuri sunt haereditate possidere salutem? Hinc ostendit illa omnia non solum per angelos facta sed etiam propter nos facta, id est populum dei cui promittitur haereditas uitae aeternae. Sicut ad corinthios etiam scriptum est: Omnia autem haec in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos finis saeculorum obvenit. Deinde quia tunc per angelos nunc autem per filium sermo factus est, consequenter aperteque demonstrans: Propterea, inquit, abundantius debemus attendere nos ea quae audivimus ne forte defluamus. Si enim qui per angelos dictus sermo factus est firmus, et omnis praevaricatio et inobedientia iustam accepit mercedis retributionem, quomodo nos effugiemus tantam neglegentes salutem? Et quasi quaereres quam salutem, ut ostenderet se de novo testamento iam dicere, id est sermonem qui non per angelos sed per dominum factus est: Quae cum initium accepisset, inquit, ut enarraretur per dominum, ab his qui audierunt in nos confirmata est coaetestante deo signis et ostentis et uariis uirtutibus et spiritus sancti divisionibus secundum suam uoluntatem.
23. 'Sed,' ait aliquis, 'cur ergo scriptum est: Dixit dominus ad Moysen, et non potius: Dixit angelus ad Moysen?' Quia cum uerba iudicis praeco pronuntiat, non scribitur in gestis: 'Ille praeco dixit,' sed: 'Ille iudex.' Sic etiam loquente propheta sancto etsi dicamus: 'Propheta dixit,' nihil aliud quam dominum dixisse intellegi uolumus. Et si dicamus: Dominus dixit, prophetam non subtrahimus, sed quis per eum dixerit admonemus. Et illa quidem scriptura saepe aperit angelum esse domini quo loquente identidem dicitur: Dominus dixit, sicut iam demonstravimus. Sed propter eos qui cum scriptura illic angelum nominat ipsum per se ipsum filium dei uolunt intellegi quia propter annuntiationem paternae ac suae uoluntatis a propheta dictus est angelus, propterea uolui ex hac epistula manifestius testimonium dare ubi non dixtum est: per angelum, sed: per angelos.
24. Nam et Stephanus in actibus apostolorum eo more narrat haec quo etiam in ueteribus libris conscripta sunt: Viri fratres et patres, audite, inquit: Deus gloriae apparuit Abrahae patri nostro cum esset in Mesopotamia. Ne quis autem arbitraretur tunc deum gloriae per id quod in se ipso est cuiusquam oculis apparuisse mortalium, in consequentibus dicit quod Moysi angelus apparuerit. Fugit, inquit, Moyses in uerbo isto, et factus est inquilinus in terra Madian ubi genuit filios duos. Et completis illic annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus domini in flamma ignis in rubo. Moyses autem uidens mirabatur uisum. Qui cum accederet considerare, facta est uox domini: Ego deus patrum tuorum, deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob. Tremefactus autem Moyses non audebat considerare. Dixitque illi dominus: Solve calceamentum pedum tuorum, et cetera. Hic certe et angelum et dominum dicit eundemque deum Abraham et deum Isaac et deum Iacob sicut in genesi sacriptum est.
25. An forte quisquam dicturus est quod Moysi per angelus apparuit dominus, Abrahae uero per se ipsum? At hoc ab Stephano non quaeramus. Ipsum librum interrogemus unde Stephanus ista narravit. Numquid enim quia scriptum est: Et dixit dominus deus ad Abraham, et paulo post: Et uisus est dominus deus Abrahae, propterea ista non per angelos facta sunt? Cum alio loco similiter dicat: Visus est autem ei deus ad ilicem Mambre, sedente eo ad ostium tabernaculi sui meridie, et tamen consequenter adiungat: Respiciens autem oculis suis uidit, et ecce tres uiri stabant super eum, de quibus iam diximus. Quomodo enim poterunt isti qui uel a uerbis ad intellectum nolunt assurgere uel facile se ab intellectu in uerba praecipitant, quomodo poterunt explicare uisum esse deum in uiris tribus nisi eos, sicut etiam consequentia docent, angelos fuisse fateantur? An quia non dictum est, 'Angelus ei locutus est' uel 'apparuit,' propterea dicere audebunt Moysi quidem illam uisionem ac uocem per angelum factam quia ita scriptum est. Abrahae autem quia commemoratio angeli facta non est per substantiam suam deum apparuisse atque sonuisse? Quid quod nec apud Abraham de angelo tacitum est? Nam ita legitur cum immolandus eius filius peteretur: Et factum est post haec uerba temptavit deus Abraham et dixit ad eum: Abraham, Abraham. Et ille dixit: Ecce ego. Et dixit ei: Accipe filium tuum dilectum quem diligis, Isaac, et uade in terram excelsam et offeres eum ibi holocaustum super sunum montium quem tibi dixero. Certe hic deus non angelus commemoratus est. Paulo post uero ita se habet scriptura: Extendens autem Abraham manum suam sumpsit gladium occidere filium suum. Et uocavit eum angelus domini de caelo et dixit ei: Abraham, Abraham. Et dixit: Ecce ego. Et dixit: Ne inicias manum tuam super puerum neque facias ei quidquam. Quid ad haec respondetur? An dicturi sunt deum iussisse ut occideretur Isaac et angelum prohibuisse; porro ipsum patrem adversum dei praeceptum qui iusserat ut occidret obtemperasse angelo ut parceret? Ridendus et abiciendus hic sensus est. Sed neque huic tam grosso et abiecto ullum locum esse scriptura permittit continuo subiungens: Nunc enim cognovi quia times deum tu et non pepercisti filio tuo dilecto propter me. Quid est, propter me, nisi propter eum qui occidi iusserat? Idem igitur deus Abrahae qui angelus, an potius per angelum deus? Accipe sequentia; certe iam hic angelus manifestissime expressus est. Attende tamen quid contexatur: Respiciens Abraham oculis suis uidit, et ecce aries unus tenebatur in arbore sebech cornibus; et abiit Abraham et accepit arietem et obtulit eum holocaustum pro Isaac filio suo. Et congnominavit Abraham nomen loci illius: dominus uidit, ut dicant hodie quod in monte dominus uisus est. Sicut paulo ante quod dixit deus per angelum: Nunc enim cognovi quia times deum, non tunc deus cognovisse intellegendus est sed egisse ut per deum ipse Abraham cognosceret quantas haberet uires cordis ad obediendum deo usque ad immolationem unici filii, illo modo locutionis quo significatur per efficientem id quod efficitur, sicut dicitur frigus pigrum, quod pigros facit, ut ideo cognovisse diceretur quia ipsum Abraham cognoscere fecerat quem poterat latere fidei suae firmitas nisi tali experimento probaretur; ita et hic cognominavit Abraham nomen loci illius: dominus uidit, id est quod uideri se fecit. Nam continuo secutus ait: Vt dicant hodie quod in monte dominus uisus est. Ecce idem angelus dominus dicit. Quare nisi quia per angelum dominus? Iam uero in eo quod sequitur prophetice omnino angelus loquitur et prorsus aperit quod per angelum deus loquatur. Et uocavit, inquit, angelus domini Abraham iterum de caelo dicens: Per me iuravi, dicit dominus, propter quod fecisti hoc uerbum et non pepercisti filio tuo dilecto propter me, et cetera. Haec certe uerba ut dicat ille per quem loquitur dominus, Haec dicit dominus, etiam prophetae solent habere. An filius dei de patre ait: Dicit dominus, et ipse est ille angelus patris? Quid ergo de illis tribus uiris, nonne respiciunt quomodo urgeantur qui uisi sunt Abrahae cum praedictum esset: Visus est ei dominus? An quia uiri dicti sunt non erant angeli? Danielem legant dicentem: Et ecce uir Gabriel.
26. Sed quid ultra differimus ora eorum evidentissimo atque gravissimo alio documento oppilare ubi non angelus singulariter nec uiri pluraliter sed omnino angeli dicuntur, per quos non sermo quilibet factus sed lex ipsa data manifestissime ostenditur, quam certe nullus fidelium dubitat deum dedisse Moysi ad subiugandum populum Israhel sed tamen per angelos datam? Ita Stephanus loquitur: Dura cervice, inquit, et non circumcisi corde et auribus, uos semper spiritui sancto restitistis sicut et patres uestri. Quem prophetarum non persecuti sunt patres uestri? Et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu iusti, cuius nunc uos proditores et interfectores fuistis qui accepistis legem in edictis angelorum nec custodistis. Quid hoc evidentius? Quid tanta auctoritate robustius? In edictis quidem angelorum illi populo lex data est, sed domini Iesu Christi per eam disponebatur et praenuntiabatur adventus, et ipse tamquam uerbum dei miro et ineffabili modo erat in angelis in quorum edictis lex dabatur. Vnde dicit in evangelio: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. Per angelos ergo tunc dominus loquebatur, per angelos filius dei mediator dei et hominum futurus ex semine Abrahae suum disponebat adventum ut inveniret a quibus reciperetur, confitentes reos quos lex non impleta fecerat transgressores. Vnde et apostolus ad galatas dicit: Quid ergo lex? Transgressionis gratia proposita est donec ueniret semen cui promissum est, dispositum per angelos in manu mediatoris, {hoc est dispositum per angelos in manu sua. Non enim natus est per conditionem sed per potestatem.} Quod autem non aliquem ex angelis dicit mediatorem sed ipsum dominum Iesum Christum in quantum homo fieri dignatus est habes alio loco: Vnus, inquit, deus, unus et mediator dei et hominum homo Christus Iesus. Hinc illud pascha in interfectione agni; hinc illa omnia quae de Christo uenturo in carne atque passuro sed et resurrecturo in lege figurantur quae data est in edictis angelorum, in quibus angelis erat utique et pater et filius et spiritus sanctus; et aliquando pater, aliquando filius, aliquando spiritus sanctus, aliquando sine ulla distinctione personae deus per illos figurabatur etsi uisibilibus et sensibilibus formis apparens, per creaturam tamen suam non per substantiam suam cui uidendae corda mundantur per haec omnia quae oculis uidentur et auribus audiuntur.
27. Sed iam satis quantum existimo pro captu nostro disputatum et demonstratum est quod in hoc libro susceperamus ostendere, constititque et probabilitate rationis quantum homo uel potius quantum ego potui, et firmitate auctoritatis quantum de scripturis sanctis divina eloquia patuerunt, quod antiquis patribus nostris ante incarnationem salvatoris cum deus apparere dicebatur uoces illae ac species corporales per angelos factae sunt, sive ipsis loquentibus uel agentibus aliquid ex persona dei sicut etiam prophetas solere ostendimus, sive assumentibus ex creatura quod ipsi non essent ubi deus figurate demonstraretur hominibus, quod genus significationum nec prophetas omisisse multis exemplis docet scriptura. Superest igitur iam ut uideamus cum et nato per uirginem domino et corporali specie sicut columba descendente spiritu sancto uisisque igneis linguis sonitu facto de caelo die pentecostes post ascensionem domini, non ipsum dei uerbum per substantiam qua patri aequale atque coaeternum est, nec spiritus patris et filii per substantiam qua et ipse utrique coaequalis atque coaeternus est, sed utique creatura quae illis modis formari et exsistere potuit corporeis atque mortalibus sensibus apparuerit; quid inter illas demonstrationes et has proprietates filii dei et spiritus sancti quamvis per creaturam uisibilem factas intersit, quod ab alio uolumine commodius ordiemur.