Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De trinitate IntraText CT - Text |
21. Hi etiam resurrectionem carnis nos credere reprehendunt sibique potius etiam de his rebus credi uolunt, quasi uero quia praecelsam incommutabilemque substantiam per illa quae facta sunt intellegere potuerunt, propterea de conuersione rerum mutabilium aut de contexto saeculorum ordine consulendi sunt. Numquid enim quia uerissime disputant et documentis certissimis persuadent aeternis rationibus omnia temporalia fieri, propterea potuerunt in ipsis rationibus perspicere uel ex ipsis colligere quot sint animalium genera, quae semina singulorum in exordiis, qui modus in incrementis, qui numeri per conceptus, per ortus, per aetates, per occasus, qui motus in appetendis quae secundum naturam sunt fugiendisque contrariis? Nonne ista omnia non per illam incommutabilem sapientiam sed per locorum ac temporum historiam quaesierunt et ab aliis experta atque conscripta crediderunt? Quo minus mirandum est nullo modo eos potuisse prolixirorum saeculorum seriem uestigare et quandam metam huius excursus quo tamquam fluvio genus decurrit humanum atque inde conuersionem ad suum cuique debitum terminum. Ista enim nec historici scribere potuerunt longe futura et a nullo experta atque narrata. Nec isti philosophi ceteris meliores in illis summis aeternisque rationibus intellectu talia contemplati sunt; alioquin non eiusdem generis praeterita quae potuerunt historici inquirerent sed potius et futura praenoscerent.
Quod qui potuerunt ab eis uates, a nostris prophetae appellati sunt, quamquam et prophetarum nomen non omnino alienum est a litteris eorum.