Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XVII

22. Sed plurimum interest utrum experimento praeteritorum futura coniciantur, sicut medici multa praevidendo etiam litteris mandaverunt quae ipsi experta notaverant, sicut denique agricolae uel etiam nautae multa praenuntiant; talia enim si ex longis intervallis temporum fiant divinationes putantur; an uero iam uentura praecesserint et longe uisa uenientia nuntientur pro acuto sensu uidentium, quod cum faciunt aeriae potestates divinare creduntur, tamquam si quisquam de montis uertice aliquem longe uideat uenientem et proxime in campo habitantibus ante nuntiet; an ab angelis sanctis quibus ea deus per uerbum sapientiamque suam indicat ubi et futura et praeterita stant uel quibusdam praenuntientur hominibus uel ab eis audita rursus ad alios homines transmittantur; an ipsorum hominum quorundam mentes in tantum evehantur spiritu sancto ut non per angelos sed per se ipsas futurorum instantes causas in ipsa summa rerum arce conspiciant. Audiunt enim ista et aeriae potestates sive angelis ea nuntiantibus sive hominibus, et tantum audiunt quantum opus esse ille iudicat cui subiecta sunt omnia. Multa etiam praedicuntur instinctu quodam et impulso spiritu nescientium, sicut Caiphas nescivit quid dixit sed cum esset pontifex prophetavit.

23. Ergo de successionibus saeculorum et de resurrectione mortuorum philosophos nec illos consulere debemus qui creatoris aeternitatem in quo uivimus, movemur et sumus quantum potuerunt intellexerunt, quia per ea quae facta sunt cognoscentes deum non sicut deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed dicentes se esse sapientes stulti facti sunt. Et cum idonei non essent in aeternitatem spiritalis incommutabilisque naturae aciem mentis tam constanter infigere ut in ipsa sapientia creatoris atque rectoris universitatis uiderent uolumina saeculorum quae ibi iam essent et semper essent, hic autem futura essent ut non essent, atque ut ibi uiderent conuersiones in melius non solum animorum sed etiam corporum humanorum usque ad sui modi perfectionem; cum ergo ad haec ibi uidenda nullo modo essent idonei, ne ad illud quidem digni habiti sunt ut eis ista per sanctos angelos nuntiarentur sive forinsecus per sensus corporis sive interioribus revelationibus in spiritu expressis, sicut patribus nostris uera pietate praeditis haec demonstrata sunt qui ea praedicentes et uel de praesentibus signis uel de proximis rebus ita ut praedixerant factis fidem facientes auctoritatem cui de longe futuris usque in saeculi finem crederetur habere meruerunt. Potestates autem aeriae superbae atque fallaces etiam si quaedam de societate et civitate sanctorum et de uero mediatore a sanctis prophetis uel angelis audita per suos uates dixisse reperiuntur id egerunt ut per haec aliena uera etiam fideles dei si possent ad sua falsa traducerent. Deus autem per nescientes id egit ut ueritas undique resonaret, fidelibus in adiutorium, impiis in testimonium.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL