Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XIX

25. Ecce ad quod missus est filius dei; immo uero ecce quod est missum esse filium dei. Quaecumque propter faciendam fidem qua mundaremur ad contemplandam ueritatem in rebus ortis ab aeternitate prolatis et ad aeternitatem relatis temporaliter gesta sunt aut testimonia missionis huius fuerunt aut ipsa missio filii dei. Sed testimonia quaedam uenturum praenuntiaverunt; quaedam uenisse testata sunt. Factum quippe creaturam per quem facta est omnis creatura omnem creaturam testem habere oportebat. Nisi enim multis missis praedicaretur unus, non multis dimissis teneretur unus. Et nisi talia essent testimonia quae parvis magna uiderentur, non crederetur ut magnos faceret magnus qui ad parvos missus est parvus. Incomparabiliter enim maiora filii dei facta sunt caelum et terra et omnia quae in eis sunt quia omnia per ipsum facta sunt, quam signa atque portenta quae in eius testimonium proruperunt. Sed tamen homines ut haec magna per eum facta parvi crederent illa parva tamquam magna tremuerunt.

26. Cum ergo uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, usque adeo parvum ut factum, eo itaque missum quo factum. Si ergo maior mittit minorem, fatemur et nos factum minorem et in tantum minorem in quantum factum et in tantum factum in quantum missum. Misit enim filium suum factum ex muliere, per quem tamen quia facta sunt omnia non solum priusquam factus mitteretur sed priusquam essent omnia, eundem mittenti confitemur aequalem quem dicimus missum minorem. Quomodo ergo ante istam plenitudinem temporis qua eum mitti oportebat priusquam missus esset uideri a patribus potuit cum eis angelica quaedam uisa demonstrarentur, quando nec iam missus sicut aequalis est patri uidebatur? Vnde enim dicit Philippo a quo utique sicut a ceteris et ab ipsis a quibus crucifixus est in carne uidebatur: Tanto tempore uobiscum sum et non cognovistis me? Philippe, qui me uidit uidit et patrem, nisi quia uidebatur et non uidebatur? Videbatur sicut missus factus erat; non uidebatur sicut per eum omnia facta erant. Aut unde etiam illud dicit: Qui habet mandata mea et servat ea ipse est qui me diligit, et qui me diligit diligetur a patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum cum esset manifestus ante oculos hominum, nisi quia carnem quod uerbum in plenitudine temporis factum erat suscipiendae nostrae fidei porrigebat; ipsum autem uerbum per quod omnia facta erant purgatae per fidem menti contemplandum in aeternitate servabat?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL