Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XXI

30a. De sensibili autem demonstratione spiritus sancti sive per columbae speciem sive per linguas igneas cum eius substantiam patri et filio coaeternam pariterque incommutabilem subdita et serviens creatura temporalibus motibus et formis ostenderet, cum ad eius personae unitatem sicut caro quod uerbum factum est non copularetur, non audeo dicere nihil tale factum esse antea. Sed plane fidenter dixerim patrem et filium et spiritum sanctum unius eiusdemque substantiae deum creatorem, trinitatem omnipotentem inseparabiliter operari. Sed ita non posse per longe imparem maximeque corpoream creaturam inseparabiliter demonstrari, sicut per uoces nostras quae utique corporaliter sonant non possunt pater et filius et spiritus sanctus nisi suis et propriis intervallis temporum certa separatione distinctis quae sui cuiusque uocabuli syllabae occupant nominari. In sua quippe substantia qua sunt tria unum sunt, pater et filius et spiritus sanctus, nullo temporali motu super omnem creaturam idipsum sine ullis intervallis temporum uel locorum et simul unum atque idem ab aeternitate in aeternitatem tamquam ipsa aeternitas quae sine ueritate et caritate non est; in meis autem uocibus separati sunt pater et filius et spiritus sanctus nec simul dici potuerunt, et in litteris uisibilibus sua separatim locorum spatia tenuerunt. Et quemadmodum cum memoriam meam et intellectum et uoluntatem nomino, singula quidem nomina ad res singulas referuntur sed tamen ab omnibus tribus singula facta sunt; nullum enim horum trium nominum est quod non et memoria et intellectus et uoluntas mea simul operata sint; ita trinitas simul operata est et uocem patris et carnem filii et columbam spiritus sancti cum ad personas singulas haec singula referantur. Qua similitudine utcumque cognoscitur inseparabilem in se ipsa trinitatem per uisibilis creaturae speciem separabiliter demonstrari, et inseparabilem trinitatis operationem etiam in singulis esse rebus quae uel ad patrem uel ad filium uel ad spiritum sanctum demonstrandum proprie pertinere dicuntur.

31. Si ergo a me quaeritur quomodo factae sint uel uoces uel sensibiles formae atque species ante incarnationem uerbi dei quae hoc futurum praefigurarent, per angelos ea deum operatum esse respondeo, quod etiam scripturarum sanctarum testimoniis, quantum existimo, satis ostendi. Si autem quaeritur ipsa incarnatio quomodo facta sit, ipsum dei uerbum dico carnem factum, id est hominem factum, non tamen in hoc quod factum est conuersum atque mutatum, ita sane factum ut ibi sit non tantum uerbum dei et hominis caro sed etiam rationalis hominis anima, atque hoc totum et deus dicatur propter deum et homo propter hominem. Quod si difficile intellegitur, mens fide purgetur magis magisque abstinendo a peccatis et bene operando et orando cum gemitu desideriorum sanctorum ut per divinum adiutorium proficiendo et intellegat et amet. Si autem quaeritur post incarnationem uerbi quomodo facta sit uel uox patris uel species corporalis qua spiritus sanctus demonstratus est, per creaturam quidem facta ista non dubito. Sed utrum tantummodo corporalem atque sensibilem, an adhibito spiritu etiam rationali uel intellectuali (hoc enim quibusdam placuit appellare quod graeci dicunt *noeron), non quidem ad unitatem personae (quis enim hoc dixerit ut quidquid illud est creaturae per quod sonuit uox patris ita sit deus pater, aut quidquid illud est creaturae in quo per columbae speciem uel per igneas linguas spiritus sanctus demonstratus est ita sit spiritus sanctus sicut est dei filius homo ille qui ex uirgine factus est?), sed tantummodo ad ministerium peragendae significationis sicut oportuisse deus iudicavit, an aliquid aliud intellegendum sit invenire difficile est et temere affirmare non expedit. Quomodo tamen ista sine rationali uel intellectuali creatura potuerint fieri non uideo Neque adhuc locus est explicare cur ita sentiam quantum uires dominus dederit. Prius enim sunt discutienda et refellenda haereticorum argumenta quae non ex divinis libris sed ex rationibus suis proferunt quibus e uehementer cogere arbitrantur testimonia scripturarum quae de patre et filio et spiritu sancto sunt ita esse intellegenda ut ipsi uolunt.

32. Nunc autem non ideo minorum filium quia missus est a patre, nec ideo minorem spiritum sanctum quia et pater eum misit et filius sufficienter quantum arbitror demonstratum est. Sive enim propter uisibilem creaturam sive potius propter principii commendationem, non propter inaequalitatem uel imparilitatem uel dissimilitudinem substantiae in scripturis haec posita intelleguntur, quia etiam si uoluisset deus pater per subiectam creaturam uisibiliter apparere, absurdissime tamen aut a filio quem genuit aut ab spiritu sancto qui de illo procedit missus diceretur. Iste igitur sit huius uoluminis modus; deinceps in ceteris adiuvante domino illa haereticorum uersutissima argumenta qualia sint et quemadmodum redarguantur uidebimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL