Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XII

13. Nec movere debet quoniam diximus relative dici spiritum sanctum (non ipsam trinitatem sed eum qui est in trinitate), quia non ei uidetur uicissim respondere uocabulum eius ad quem refertur. Non enim sicut dicimus servum domini et dominum servi, filium patris et patrem filii quoniam ista relative dicuntur, ita etiam hic possumus dicere. Dicimus enim spiritum sanctum patris, sed non uicissim dicimus patre spiritus sancti ne filius eius intellegatur spiritus sanctus. Item dicimus spiritum sanctum filii, sed non dicimus filium spiritus sancti ne pater eius intellegatur spiritus sanctus. In multis enim relativis hoc contingit ut non inveniatur uocabulum quo sibi uicissim respondeat quae ad se referuntur. Quid enim tam manifeste relative dicitur quam pignus? Ad id quippe refertur cuius pignus est, et semper pignus alicuius rei pignus est. Num ergo cum dicimus pignus patris et filii possumus uicissim dicere patrem pignoris aut filium pignoris? At uero cum dicimus donum patris et filii, non quidem possumus dicere patrem doni aut filium doni, sed ut haec uicissim respondeant dicimus donum donatoris et donatorem doni quia hic potuit inveniri usitatum uocabulum, illic non potuit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL