Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III

4. Et nescio utrum inveniatur in scripturis dictum 'unum sunt' quorum est diversa natura. Si autem et aliqua plura eiusdem naturae sint et diversa sentiant, non sunt unum in quantum diversa sentiunt. Nam si iam unum essent ex eo quod homines erant, non diceret: Vt sint unum sicut et nos unum cum suos discipulos patri commendaret. At uero Paulus et Apollo quia et ambo homines et idem sentiebant: Qui plantat, inquit, et qui regat unum sunt. Cum ergo sic dicitur unum ut non addatur quid unum et plura unum dicantur, eadem natura atque essentia non dissidens neque dissentiens significatur. Cum uero additur quid unum, potest aliquid significari ex pluribus unum factum quamvis diversis natura. Sicut anima et corpus non sunt utique unum (quid enim tam diversum?), nisi addatur aut subintellegatur quid unum, id est unus homo aut unum animal. Inde apostolus: Qui adhaeret meretrici, inquit, unum corpus est. Non dixit 'unum sunt' aut 'unum est,' sed addidit corpus tamquam ex duobus diversis masculino et feminino unum corpus adiunctione compositum. Et: Qui adhaeret, inquit, domino unus spiritus est. Non dixit 'qui adhaeret domino unus est' aut 'unum sunt,' sed addidit spiritus. Diversum enim natura spiritus hominis et spiritus dei, sed inhaerendo fit unus spiritus ex diversis duobus, ita ut sine humano spiritu beatus sit dei spiritus atque perfectus, beatus autem hominis spiritus non nisi cum deo. Nec frustra, ut existimo, cum tanta in evangelio secundum Iohannem et totiens diceret dominus de ipsa unitate uel sua cum patre uel nostra invicem nobiscum, nusquam dixit: 'Vt nos et ipsi unum' sed: Vt sint unum sicut et nos unum. Pater ergo et filius unum sunt utique secundum unitatem substantiae, et unus deus est et unus magnus et unus sapiens sicut tractatum est.

5. Vnde ergo maior pater? Si enim maior, magnitudine maior. Cum autem magnitudo eius filius sit, nec ille utique maior est eo qui se genuit, nec ille maior est ea magnitudine qua magnus est; ergo aequalis. Nam unde aequalis si non eo quo est cui non est aliud esse et aliud magnum esse? Aut si aeternitate pater maior est, non est aequalis filius quacumque re. Vnde enim aequalis? Si magnitudine dixeris, non est par magnitudo quae minus aeterna est atque ita cetera. An forte in uirtute aequalis est, in sapientia uero non est aequalis? Sed quomodo est aequalis uirtus quae minus sapit? An in sapientia aequalis est, in uirtute autem non est aequalis? Sed quomodo aequalis sapientia quae minus potens est? Restat itaque ut si in ulla re aequalis non est, non sit aequalis. At scriptura clamat: Non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. Cogitur ergo quivis adversarius ueritatis qui modo tenetur auctoritate apostolica in qualibet uel una re aequalem deo filium confiteri. Eligat quam uoluerit. Hinc ei ostendetur in omnibus esse aequalem quae de substantia eius dicuntur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL