Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De trinitate IntraText CT - Text |
6. Si enim uirtutes quae sunt in animo humano, quamvis alio atque alio modo singulae intellegantur, nullo modo tamen separantur ab invicem, ut quicumque fuerint aequales uerbi gratia in fortitudine, aequales sint et prudentia et iustitia et temperantia (si enim dixeris aequales esse istos fortitudine sed illum praestare prudentia, sequitur ut huius fortitudo minus prudens sit ac per hoc nec fortitudine aequales sunt quando est illius fortitudo prudentior, atque ita de ceteris uirtutibus invenies si omnes eadem consideratione percurras; non enim de uiribus corporis agitur sed de animi fortitudine), quanto ergo magis in illa incommutabili aeternaque substantia incomparabiliter simpliciore quam est animus humanus haec ita se habent? Humano quippe animo non hoc est esse quod est fortem esse aut prudentem aut iustum aut temperantem; potest enim esse animus et nullam istarum habere uirtutem. Deo autem hoc est esse quod est potentem esse aut iustum esse aut sapientem esse et si quid de illa simplici multiplicitate uel multiplici simplicitate dixeris quo substantia eius significetur. Quamobrem sive ita dicatur deus de deo ut et singulis hoc nomen conueniat, non tamen ut ambo simul duo dii, sed unus deus sit (ita enim sibi cohaerent quod etiam in distantibus diversisque substantiis fieri apostolus testis est, nam et solus dominus spiritus est et solus hominis spiritus utique spiritus est, tamen si haereat domino unus spiritus est; quanto magis ibi ubi est omnino inseparabilis atque aeterna conexio ne absurde dici uideatur quasi filius amborum cum dicitur filius dei si id quod dicitur deus non nisi de ambobus simul dicitur), sive quidquid de deo dicitur quod substantiam eius indicet non nisi de ambobus simul, immo de ipsa simul trinitate dicitur; sive ergo hoc sive illud sit quod diligentius discutiendum est, nunc unde agitur satis est uidere nullo modo filium aequalem esse patri si in aliquo scilicet quod pertinet ad significandam eius substantiam inaequalis invenitur sicut iam ostendimus. Apostolus autem dixit aequalem. In omnibus ergo aequalis est patri filius et est unius eiusdemque substantiae.