Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput VII

9. Deus uero multipliciter quidem dicitur magnus, bonus, sapiens, beatus, uerus, et quidquid aliud non indigne dici uidetur; sed eadem magnitudo eius est quae sapientia (non enim mole magnus est sed uirtute), et eadem bonitas quae sapientia et magnitudo, et eadem ueritas quae illa omnia; et non est ibi aliud beatum esse et aliud magnum aut sapientem aut uerum aut bonum esse aut omnino ipsum esse.

10. Nec quoniam trinitas est ideo triplex putandus est; alioquin minor erit pater solus aut filius solus quam simul pater et filius --- quamquam non invenitur quomodo dici possit aut pater solus aut filius solus cum semper atque inseparabiliter et ille cum filio sit et ille cum patre, non ut ambo sint pater aut ambo filius, sed quia semper in invicem neuter solus. Quia uero dicimus et deum solum ipsam trinitatem, quamvis semper sit cum spiritibus et animabus sanctis, sed solum dicimus quod deus est quia non et illi cum illo deus sunt, ita solum patrem dicimus patrem non quia separatur a filio sed quia non simul ambo pater est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL