Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput IX

11. Et quoniam ostendimus quomodo possit dici solus pater quia non nisi ipse ibi pater, consideranda est illa sententia qua dicitur deum uerum solum non esse patre solum sed patrem et filium et spiritum sanctum. Si quis enim interroget pater solus utrum sit deus, quomodo respondebitur non esse nisi forte ita dicamus esse quidem patrem deum sed non eum esse solum deum, esse autem solum deum patrem et filium et spiritum sanctum? Sed quid agimus de illo testimonio domini? Patri enim dicebat et patrem nominaverat ad quem loquebatur cum ait: Haec est autem uita aeterna ut cognoscant te unum uerum deum. Quod quidem arriani sic solent accipere quasi non sit filius deus uerus. Quibus exclusis uidendum est an intellegere cogamur cum dictum est patri: Vt cognoscant te unum uerum deum, tamquam hoc insinuare uoluerit quia et solus pater deus uerus est ne non intellegeremus deum nisi ipsa tria simul, patrem et filium et spiritum sanctum. Num ergo ex domini testimonio et patrem unum uerum deum dicimus et filium unum uerum deum et spiritum sanctum unum uerum deum, et simul patrem et filium et spiritum sanctum, id est simul ipsam trinitatem, non tres ueros deos sed unum uerum deum? An quoniam addidit et quem misisti Iesum Christum, subaudiendum est 'unum uerum deum'; et ordo uerborum est: 'ut te et quem misisti Iesum Christum cognoscant unum uerum deum'? Cur ergo tacuit de spiritu sanctu? An quoniam consequens est ut ubicumque nominatur unum tanta pace uni adhaerens ut per hanc utrumque unum sit, iam ex hoc intellegatur etiam ipsa pax quamvis non commemoretur? Nam et illo loco apostolus uidetur quasi praetermittere spiritum sanctum, et tamen ibi intellegitur ubi ait: Omnia uestra; uos autem Christi; Christus autem dei; et iterum: Caput mulieris uir; caput uiri Christus; caput autem Christi deus. Sed rursus si deus non nisi omnia simul tria, quomodo caput Christi deus, id est caput Christi trinitas, cum in trinitate sit Christus ut sit trinitas? An quod est pater cum filio caput est ei quod est solus filius? Cum filio enim pater deus; solus autem filius Christus est maxime quia iam uerbum caro factum loquitur secundum quam humilitatem eius etiam maior est pater sicut dicit: Quoniam pater maior me est, ut hoc ipsum deum esse quod illi cum patre unum est caput sit hominis mediatoris quod ipse solus est. Si enim mentem recte dicimus principale hominis, id est tamquam caput humanae substantiae, cum ipse homo cum mente sit homo, cur non multo congruentius multoque magis uerbum cum patre quod simul deus est caput est Christi, quamvis Christus homo nisi cum uerbo quod caro factum est intellegi non possit? Sed hoc, ut iam diximus, aliquanto diligentius postea considerabimus. Nunc autem aequalitas trinitatis et una eademque substantia, quantum breviter potuimus, demonstrata est ut, quoquo modo se habeat ista quaestio quam discutiendam acriore intentione distulimus, nihil impediat quominus fateamur summam aequalitatem patris et filii et spiritus sancti.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL