Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput IV

7. Itaque loquendi causa de ineffabilibus ut fari aliquo modo possemus quod effari nullo modo possumus dictum est a nostris graecis una essentia, tres substantiae, a latinis autem una essentia uel substantia, tres personae quia sicut iam diximus non aliter in sermone nostro, id est latino, essentia quam substantia solet intellegi. Et dum intellegatur saltem in aenigmate quod dicitur placuit ita dici ut diceretur aliquid cum quaereretur quid tria sint, quae tria esse fides uera pronuntiat cum et patrem non dicit esse filium, et spiritum sanctum quod est donum dei nec patrem dicit esse nec filium. Cum ergo quaeritur quid tria uel quid tres, conferimus nos ad inveniendum aliquod speciale uel generale nomen quo complectamur haec tria, neque occurrrit animo quia excedit supereminentia divinitatis usitati eloquii facultatem. Verius enim cogitatur deus quam dicitur, et uerius est quam cogitatur. Cum enim dicimus non eundem esse Iacob qui est Abraham, Isaac autem nec Abraham esse nec Iacob, tres esse utique fatemur, Abraham, Isaac et Iacob. Sed cum quaeritur quid tres, respondemus tres homines nomine speciali eos pluraliter appellantes; generali autem si dicamus tria animalia (homo enim sicut ueteres definierunt animal est rationale, mortale); aut sicut scripturae nostrae loqui solent, tres animas, cum a parte meliore totum appellari placet, id est ab anima, et corpus et animam quod est totus homo. Ita quippe dictum est in Aegyptum descendisse cum Iacob animas septuaginta quinque pro tot hominibus. Item cum dicimus equum tuum non eum esse qui meus est et tertium alicuius alterius nec meum esse nec tuum, fatemur tres esse, et interroganti quid tres respondemus tres equos nomine speciali, generali autem animalia tria. Itemque cum dicimus bovem non esse equum, canem uero nec bovem esse nec equum, tria quaedam dicimus; et percontantibus quid tria non iam speciali nomine dicimus tres equos aut tres boves aut tres canes quia non eadem specie continentur, sed generali, tria animalia, sive superiore genere, tres substantias uel tres creaturas uel tres naturas. Quaecumque autem plurali numero enuntiantur specialiter uno nomine etiam generaliter enuntiari possunt; non autem omnia quae generaliter nomine uno appellantur etiam specialiter appellare uno nomine possumus. Nam tres equos, quod est nomen speciale, etiam animalia tria dicimus; equum uero et bovem et canem, animalia tantum tria dicimus uel substantias, quae sunt generalia nomina, et si quid aliud de his generaliter dici potest; tres uero equos aut boves aut canes, quae specialia uocabula sunt, non ea possumus dicere. Ea quippe uno nomine quamvis pluraliter enuntiamus quae communiter habent illud quod eo nomine significatur. Abraham quippe et Isaac et Iacob commune habent id quod est homo, itaque dicuntur tres homines; equus quoque et bos et canis commune habent id quod est animal, dicuntur ergo tria animalia. Ita tres aliquas lauros, etiam tres arbores dicimus; laurum uero et myrtum et oleam, tantum tres arbores uel tres substantias aut naturas. Atque ita res lapides, etiam tria corpora; lapidem uero et lignum et ferrum, tantum tria corpora uel si quo etiam superiore generali nomine dici possunt. Pater ergo et filius et spiritus sanctus quoniam tres sunt, quid tres sint quaeramus, quid commune habeant. Non enim commune illis est id quod pater est ut invicem sibi sint patres, sicut amici cum relative ad alterutrum dicantur, possunt dici tres amici quod invicem sibi sunt; non autem hoc ibi quia tantum pater ibi pater, nec duorum pater sed unici filii. Nec tres filii cum pater ibi non sit filius nec spiritus sanctus. Nec tres spiritus sancti quia et spiritus sanctus propria significatione qua etiam donum dei dicitur nec pater nec filius. Quid igitur tres? Si enim tres personae, commune est eis id quod persona est. Ergo speciale hoc aut generale nomen est eis si consuetudinem loquendi respicimus. Sed ubi est naturae nulla diversitas ita generaliter enuntiantur aliqua plura ut etiam specialiter enuntiari possint. Naturae enim differentia facit ut laurus et myrtus et olea, aut equus et bos et canis non dicantur speciali nomine, istae, tres lauri, aut illi, tres boves, sed generali, et istae, tres arbores; et illa, tria animalia. Hic uero ubi nulla est essentiae diversitas oportet et speciale nomen habeant haec tria, quod tamen non invenitur. Nam persona generale nomen est in tantum ut etiam homo possit hoc dici, cum tantum intersit inter hominem et deum.

8. Deinde in ipso generali uocabulo si propterea dicimus tres personas quia commune est eis id quod persona est (alioquin nullo modo possunt ita dici, quemadmodum non dicuntur tres filii quia non commune est eis id quod est filius), cur non etiam tres deos dicimus? Certe enim quia pater persona et filius persona et spiritus sanctus persona, ideo tres personae. Quia ergo pater deus et filius deus et spiritus sanctus deus, cur non tres dii? Aut quoniam propter ineffabilem coniunctionem haec tria simul unus deus, cur non etiam una persona ut ita non possimus dicere tres personas, quamvis singulam quamque appellemus personam, quemadmodum non possumus dicere tres deos, quamvis singulum quemque appellemus deum sive patrem sive filium sive spiritum sanctum? An quia scriptura non dicit tres deos? Sed nec tres personas alicubi scripturam commemorare invenimus. An quia nec tres nec unam personam scriptura dicit haec tria (legimus enim personam domini, non personam dominum), propterea licuit loquendi et disputandi necessitate tres personas dicere non quia scriptura dicit, sed quia scriptura non contradicit, si autem diceremus tres deos, contradiceret scriptura dicens: Audi, Israhel: Dominus deus tuus, deus unus est? Cur ergo et tres essentias non licet dicere quod similiter scriptura sicut non dicit, ita nec contradicit? Nam essentia si speciale nomen est commune tribus, cur non dicantur tres essentiae sicut Abraham, Isaac et Iacob, tres homines, quia homo speciale nomen est commune omnibus hominibus? Si autem speciale nomen non est essentia sed generale quia homo et pecus et arbor et sidus et angelus dicitur essentia, cur non dicuntur istae tres essentiae sicut tres equi dicuntur tria animalia et tres lauri dicuntur tres arbores et tres lapides tria corpora? Aut si propter unitatem trinitatis non dicuntur tres essentiae sed una essentia, cur non propter eandem unitatem non dicuntur tres substantiae uel tres personae, sed una substantia et una persona? Quam enim est illis commune nomen essentiae ita ut singulus quisque dicatur essentia, tam illis commune est uel substantiae uel personae uocabulum. Quod enim de personis secundum nostram, hoc de substantiis secundum graecorum consuetudinem ea quae diximus oportet intellegi. Sic enim dicunt illi tres substantias, unam essentiam, quemadmodum nos dicimus tres personas, unam essentiam uel substantiam.

9. Quid igitur restat? An ut fateamur loquendi necessitate parta haec uocabula cum opus esset copiosa disputatione adversus insidias uel errores haereticorum? Cum enim conaretur humana inopia loquendo proferre ad hominum sensus quod in secretario mentis pro captu tenet de domino deo creatore suo sive per piam fidem sive per qualemcumque intellegentiam, timuit dicere tres essentias ne intellegeretur in illa summa aequalitate ulla diversitas. Rursus non esse tria quaedam non poterat dicere, quod Sabellius quia dixit in haeresim lapsus est. Certissime quippe et de scripturis cognoscitur quod pie credendum est, et aspectu mentis indubitata perceptione perstringitur et patrem esse et filium esse et spiritum sanctum, nec eundem filium esse qui pater est nec spiritum sanctum eundem patrem esse uel filium. Quaesivit quid tria diceret et dixit substantias sive personas, quibus nominibus non diversitatem intellegi uoluit sed singularitatem noluit ut non solum ibi unitas intellegatur ex eo quod dicitur una essentia, sed et trinitas ex eo quod dicuntur tres substantiae uel personae. Nam si hoc est deo esse quod subsistere, ita non erant dicendae tres substantiae ut non dicuntur tres essentiae, quemadmodum quia hoc est deo esse quod sapere sicut non tres essentias ita nec tres sapientias dicimus. Sic enim quia hoc illi est deum esse quod est esse, tam tres essentias quam tres deo dici fas non est. Si autem aliud est deo esse, aliud subsistere, sicut aliud deo esse ,aliud patrem esse uel dominum esse (quod enim est ad se dicitur, pater autem ad filium et dominus ad servientem creaturam dicitur; relative ergo subsistit sicut relative gignit et relative dominatur), ita iam substantia non erit substantia quia relativum erit. Sicut enim ab eo quod est esse appellatur essentia, ita ab eo quod est subsistere substantiam dicimus. Absurdum est autem ut substantia relative dicatur; omnis enim res ad se ipsam subsistit. Quanto magis deus




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL