Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De trinitate IntraText CT - Text |
7a. Secundum hanc notitiam cogitatio nostra informatur cum credimus pro nobis deum hominem factum ad humilitatis exemplum et ad demonstrandam erga nos dilectionem dei. Hoc enim nobis prodest credere et firmum atque inconcussum corde retinere, humilitatem qua natus est deus ex femina et a mortalibus per tantas contumelias perductus ad mortem summum esse medicamentum quo superbiae nostrae sanaretur tumor et altum sacramentum quo peccati uinculum solveretur. Sic et uirtutem miraculorum et ipsius resurrectionis eius, quoniam novimus quid sit omnipotentia, de omnipotente deo credimus et secundum species et genera rerum uel natura insita uel experientia collecta de factis huiuscemodi cogitamus ut non ficta sit fides nostra. Neque enim novimus faciem uirginis Mariae ex qua ille a uiro intacta neque in ipso partu corrupta mirabiliter natus est; nec quibus membrorum lineamentis fuerit Lazarus nec Bethaniam nec sepulcrum lapidemque illum quem removeri iussit cum eum resuscitaret uidimus; nec monumentum novum excisum in petra unde ipse resurrexit; nec montem Oliveti unde ascendit in caelum; neque omnino scimus quicumque ista non uidimus an ita sint ut ea cogitamus; immo uero probabilius existimamus ita non esse. Namque cum alicuius facies uel loci uel hominis uel cuiuslibet corporis eadem occurrerit oculis nostris quae occurrebat animo cum eam priusquam uideremus cogitabamus, non parvo miraculo movemur ita raro et pene numquam accidit; et tamen ea firmissime credimus quia secundum specialem generalemque notitiam quae certa nobis est cogitamus. Credimus enim dominum Iesum Christum natum de uirgine quae Maria uocabatur. Quid sit autem uirgo et quid sit nasci et quid sit nomen proprium non credimus sed prorsus novimus. Vtrum autem illa facies Mariae fuerit quae occurrerit animo cum ista loquimur aut recordamur nec novimus omnino nec credimus. Itaque hic salva fide licet dicere: 'Forte talem habebat faciem, forte non talem'; 'Forte' autem 'de uirgine natus est Christus,' nemo salva fide christiana dixerit.
8. Quamobrem quoniam trinitatis aeternitatem et aequalitatem et unitatem quantum datur intellegere cupimus, prius autem quam intellegamus credere debemus uigilandumque nobis est ne ficta sit fides nostra. Eadem quippe trinitate fruendum est ut beate uivamus; si autem falsum de illa crediderimus, inanis erit spes et non casta caritas. Quomodo igitur eam trinitatem quam non novimus credendo diligimus? An secundum specialem generalemve notitiam secundum quam diligimus apostolum Paulum? Qui etiam si non ea facie fuit quae nobis occurrit de illo cogitantibus, et hoc penitus ignoramus, novimus tamen quid sit homo. Vt enim longe non eamus, hoc sumus, et illum hoc fuisse et animam eius corpori copulatam mortaliter uixisse manifestum est. Hoc ergo de illo credimus quod invenimus in nobis iuxta speciem uel genus quo humana omnis natura pariter continetur. Quid igitur de illa excellentia trinitatis sive specialiter sive generaliter novimus quasi multae sint tales trinitates quarum aliquas experti sumus ut per regulam similitudinis impressam uel specialem uel generalem notitiam illam quoque talem esse credamus, atque ita rem quam credimus et nondum novimus ex parilitate rei quam novimus diligamus? Quod utique non ita est. An quemadmodum diligimus in domino Iesu Christo quod resurrexit a mortuis, quamvis inde neminem umquam resurrexisse uiderimus, ita trinitatem quam non uidemus et qualem nullam umquam uidimus, possumus credendo diligere? Sed quid sit uivere et quid sit mori utique scimus quia et uivimus et mortuos ac morientes aliquando uidimus atque experti sumus. Quid est autem aliud resurgere nisi reviviscere, id est ex morte ad uitam redire? Cum ergo dicimus et credimus esse trinitatem, novimus quid sit trinitas quia novimus quid sint tria; sed hoc non diligimus. Nam id ubi uolumus facile habemus, ut alia omittam uel micando digitis tribus. An uero diligimus non quod omnis trinitas sed quod trinitas deus? Hoc ergo diligimus in trinitate, quod deus est. Sed deum nullum alium uidimus aut novimus quia unus est deus, ille solus quem nondum uidimus et credendo diligimus. Sed ex qua rerum notarum similitudine uel comparatione credamus quo etiam nondum notum deum diligamus, hoc quaeritur.