Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput VI

9. Redi ergo mecum et consideremus cur diligamus apostolum. Numquidnam propter humanam speciem quam notissimam habemus eo quod credimus eum hominem fuisse? Non utique; alioquin nunc non est quem diligamus quandoquidem homo ille iam non est; anima enim eius a corpore separata est. Sed id quod in illo amamus etiam nunc uivere credimus; amamus enim animum iustum. Ex qua ergo generali aut speciali regula nisi quia scimus et quid sit animus et quid sit iustus? Et animus quidem quid sit non incongrue nos dicimus ideo nosse quia et nos habemus animum; neque enim umquam oculis uidimus et ex similitudine uisorum plurium notionem generalem specialemve percepimus, sed potius, ut dixi, quia et nos habemus. Quid enim tam intime scitur seque ipsum esse sentit quam id quo etiam cetera sentiuntur, id est ipse animus? Nam et motus corporum quibus praeter nos alios uivere sentimus ex nostra similitudine agnoscimus quia et nos ita movemus corpus uivendo sicut illa corpora moveri advertimus. Neque enim cum corpus vivum movetur aperitur ulla uia oculis nostris ad uidendum animum, rem quae oculis uideri non potest; sed illi moli aliquid inesse sentimus qualem nobis inest ad movendam similiter molem nostram, quod est uita et anima. Neque quasi quippe sentiunt uivere non tantum se ipsas sed etiam invicem atque alterutrum et nos ipsos, nec animas nostras uident sed ex motibus corporis idque statim et facillime quadam conspiratione naturali. Animum igitur cuiuslibet ex nostro novimus, et motibus corporis idque statim et facillime quadam conspiratione naturali. Animum igitur cuiuslibet ex nostro novimus, et ex nostro credimus quem non novimus. Non enim tantum sentimus animum, sed etiam scire possumus quid sit animus consideratione nostri; habemus enim animum. Sed quid sit iustus unde novimus? Dixeramus enim apostolum nos non alia causa diligere nisi quod sit iustus animus. Novimus ergo et quid sit iustus sicut quid sit animus. Sed quid sit animus, ut dictum est, novimus ex nobis; inest enim animus nobis. Quid autem sit iustus unde novimus si iusti non sumus? Quod si nemo novit quid sit iustus nisi qui iustus est, nemo diligit iustum nisi iustus; non enim potest diligere quem iustum esse credit ob hoc ipsum quia iustum esse credit si quid sit iustus ignorat secundum quod superius demonstravimus neminem diligere quod credit et non uidet nisi ex aliqua regula notitiae generalis sive specialis. Ac per hoc si non diligit iustum nisi iustus, quomodo uolet quisque iustus esse qui nondum est? Non enim vult quisquam esse quod non diligit. Vt autem sit iustus qui nondum est uolet utique iustus esse; ut autem uelit diligit iustum. Diligit ergo iustum et qui nondum iustus est. Diligere autem iustum non potest si quid sit iustus ignorat. Proinde novit quid sit iustus etiam qui nondum est. Vbi ergo novit? Num oculis uidit aut ullum corpus iustum uelut album aut nigrum aut quadrum aut rotundum? Quis hoc dixerit? At oculis non uidit nisi corpora; iustus autem in homine non est nisi animus, et cum homo iustus dicitur ex animo dicitur non ex corpore. Est enim quaedam pulchritudo animi iustitia qua pulchri sunt homines plerique etiam qui corpore distorti atque deformes sunt. Sicut autem animus non uidetur oculis ita nec pulchritudo eius. Vbi ergo novit quid sit iustus qui nondum est atque ut sit diligit iustum? An signa quaedam per motum corporis emicant quibus ille aut ille homo esse iustus apparet? Sed unde novit illa signa esse animi iusti nesciens quid omnino sit iustus? Novit ergo. Sed ubi novimus quid sit iustus etiam cum iusti nondum sumus? Si extra quam nos novimus, in corpore aliquo novimus. Sed non est ista res corporis. In nobis igitur novimus quid sit iustus. Non enim alibi hoc invenio cum quaero ut hoc eloquar nisi apud me ipsum; et si interrogem alium quid sit iustus, apud se ipsum quaerit quid respondeat; et quisquis hinc uerum respondere potuit apud se ipsum quid responderet invenit. Et Carthaginem quidem cum eloqui uolo apud me ipsum quaero ut eloquar, et apud me ipsum invenio phantasiam Carthaginis. Sed eam per corpus accepi, id est per corporis sensum quoniam praesens in ea corpore fui et eam uidi atque sensi memoriaque retinui ut apud me invenirem de illa uerbum cum eam uellem dicere. Ipsa enim phantasia eius in memoria mea uerbum eius, non sonus iste trisyllabus cum Carthago nominatur uel etiam tacite nomen ipsum per spatia temporum cogitatur, sed illa quod in animo meo cerno cum hoc trisyllabum uoce profero uel antequam proferam. Sic et Alexandriam cum eloqui uolo quam numquam uidi praesto est apud me phantasma eius. Cum enim a multis audissem et credidissem magnam esse illam urbem sicut mihi narrari potuit, finxi animo imaginem eius quam potui, et hoc est apud me uerbum eius cum eam uolo dicere antequam uoce quinque syllabas proferam, quod nomen eius fere omnibus notum est. Quam tamen imaginem si ex animo meo proferre possem ad oculos hominum qui Alexandriam noverunt, profecto aut omnes dicerent: 'Non est ipsa,' aut si dicerent: 'Ipsa est,' multum mirarer atque ipsam intuens in animo meo, id est imaginem quasi picturam eius, ipsam tamen esse nescirem sed eis crederem qui uisam tenerent. Non autem ita quaero quid sit iustus, nec ita invenio nec ita intueor cum id eloquor, nec ita probor cum audior, nec ita probo cum audio quasi tale aliquid oculis uiderim aut ullo corporis sensu didicerim aut ab eis qui ita didicissent audierim. Cum enim dico et sciens dico: 'Iustus est animus qui scientia atque ratione in uita ac moribus sua cuique distribuit,' non aliquam rem absentem cogito sicut Carthaginem aut fingo ut possum sicut Alexandriam, sive ita sit sive non ita; sed praesens quiddam cerno et cerno apud me etsi non sum ipse quod cerno, et multi si audiant, approbabunt. Et quisquis me audit atque scienter approbat apud se et ipse hoc idem cernit etiamsi non sit et ipse quod cernit. Iustus uero cum id dicit id quod ipse est cernit et dicit. Et ubi etiam ipse cernit nisi apud se ipsum? Sed hoc mirum non est; ubi enim se ipsum cerneret nisi apud se ipsum? Illud mirabile ut apud se animus uideat quod alibi nusquam uidit, et uerum uideat, et ipsum uerum iustum animum uideat, et sit ipse animus et non sit iustus animus quem apud se ipsum uidet. Num est alius animus iustus in animo nondum iusto? Aut si non est, quem ibi uidet cum uidet et dicit quid sit animus iustus, nec alibi quam in se uidet, cum ipse non sit animus iustus? An illud quod uidet ueritas est interior praesens animo qui eam ualet intueri? Neque omnes ualent, et qui intueri ualent hoc etiam quod intuentur non omnes sunt, hoc est non sunt etiam ipsi iusti animi sicut possunt uidere ac dicere quid sit iustus animus. Quod unde esse poterunt nisi inhaerendo eidem ipsi formae quam intuentur ut inde formentur et sint iusti animi, non tantum cernentes et dicentes iustum esse animum 'qui scientia atque ratione in uita ac moribus morati sint sua cuique distribuendo ut nemini quidquam debeant nisi ut invicem diligant? Et unde inhaeretur illi formae nisi amando? Cur ergo alium diligimus quem credimus iustum et non diligimus ipsam formam ubi uidemus quid sit iustus animus ut et nos iusti esse possimus? An uero nisi et istam diligeremus nullo modo eum diligeremus quem ex ista diligimus, sed dum iusti non sumus minus eam diligimus quam ut iusti esse ualeamus? Homo ergo qui creditur iustus ex ea forma et ueritate diligitur quam cernit et intellegit apud se ille qui diligit; ipsa uero forma et ueritas non est quomodo aliunde diligatur. Neque enim invenimus aliquid tale praeter ipsam ut eam cum incognita est credendo diligamus ex eo quod iam tale aliquid novimus. Quidquid enim tale aspexeris ipsa est, et non est quidquam tale quoniam sola ipsa talis est qualis ipsa est. Qui ergo amat homines, aut quia iusti sunt aut ut iusti sint amare debet. Sic enim et se ipsum amare debet aut quia iustus est aut ut iustus sit; sic enim diligit proximum tamquam se ipsum sine ullo periculo. Qui enim aliter se diligit iniuste se diligit quoniam se ad hoc diligit ut sit iniustus, ad hoc ergo ut sit malus, ac per hoc iam non se diligit: Qui enim diligit iniquitatem odit animam suam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL