Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De trinitate IntraText CT - Text |
10. Quapropter non est praecipue uidendum in hac quaestione quae de trinitate nobis est et de cognoscendo deo nisi quid sit uera dilectio, immo uero quid sit dilectio. Ea quippe dilectio dicenda quae uera est, alioquin cupiditas est; atque ita cupidi abusive dicuntur diligere quemadmodum cupere abusive dicuntur qui diligunt. Haec est autem uera dilectio ut inhaerentes ueritati iuste uivamus, et ideo contemnamus omnia mortalia prae amore hominum quo eos uolumus iuste uivere. Ita enim et mori pro fratribus utiliter parati esse poterimus, quod nos exemplo suo dominus Iesus Christus docuit. Cum enim duo praecepta sint in quibus tota lex pendet et prophetae, dilectio dei et dilectio proximi, non immerito plerumque scriptura pro utroque unum ponit. Sive tantum dei sicuti est illud: Scimus quoniam diligentibus deum omnia cooperantur in bonum, et iterum: Quisquis autem diligit deum hic cognitus est ab illo, et illud: Quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis, et alia multa quia et qui diligit deum, consequens est ut faciat quod praecepit deus et in tantum diligit in quantum facit; consequens ergo est ut et proximum diligat quia hoc praecepit deus. Sive tantum proximi dilectionem scriptura commemorat sicuti est illud: Invicem onera uestra portate et sic adimplebitis legem Christi, et illud: Omnis enim lex in uno sermone impletur, in eo quod scriptum est: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum, et in evangelio: Omnia quaecumque vultis ut faciant uobis homines bona, haec et uos facite illis; haec est enim lex et prophetae, et pleraque alia reperimus in litteris sanctis in quibus sola dilectio proximi ad perfectionem praecipi uidetur et taceri de dilectione dei cum in utroque praecepto lex pendeat et prophetae, sed et hoc ideo quia et qui proximum diligit consequens est ut ipsam praecipue dilectionem diligat. Deus autem dilectio est, et qui manet in dilectione in deo manet. Consequens ergo est ut praecipue deum diligat.
11. Quapropter qui quaerunt deum per istas potestates quae mundo praesunt uel partibus mundi auferuntur ab eo longeque iactantur non intervallis locorum sed diversitate affectuum; exterius enim conantur ire et interiora sua deserunt quibus interior est deus. Itaque etiamsi aliquam sanctam caelitem potestatem uel audierint uel utcumque cogitaverint, facta magis eius appetunt quae humana miratur infirmitas; non imitantur pietatem qua divina requies comparatur. Malunt enim superbe hoc posse quod angelus quam devote hoc esse quod angelus. Non enim sanctus quisquam potestate sua gaudet sed eius a quo habet posse quidquid congruenter potest, et novit potentius esse coniungi omnipotenti pia uoluntate quam propria uoluntate posse quod contremescant qui talia non possunt. Itaque ipse dominus Iesus Christus talia faciens ut mirantes doceret ampliora et temporalibus insolitis intentos atque suspensos ad aeterna atque interiora conuerteret: Venite, inquit, ad me qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam; tollite iugum meum super uos. Et non dixit: 'Discite a me quia triduanos mortuos suscito,' sed ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Potentior est enim et tutior solidissima humilitas quam uentosissima celsitudo. Et ideo sequitur dicens: Et invenietis requiem animabus uestris. Dilecto enim non inflatur, et deus dilectio est, et fideles in dilectione adquiescunt illi revocati ab strepitu qui foris est ad gaudia silentia. Ecce, deus dilectio est. Vtquid imus et currimus in sublimia caelorum et ima terrarum quaerentes eum qui est apud nos si nos esse uelimus apud eum?