Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput VIII

12. Nemo dicat: 'Non novi quod diligam.' Diligit fratrem et diligat eandem dilectionem; magis enim novit dilectionem qua diligit quam fratrem quem diligit. Ecce iam potest notiorem deum habere quam fratrem, plane notiorem quia praesentiorem, notiorem quia interiorem, notiorem quia certiorem. Amplectere dilectionem deum et dilectione amplectere deum. Ipsa est dilectio quae omnes bonos angelos et omnes dei servos consociat uinculo sanctitatis, nosque et illos coniungit invicem nobis et subiungit sibi. Quanto igitur saniores sumus a tumore superbiae tanto sumus dilectione pleniores. Et quo nisi deo plenus est qui plenus est dilectione?

'At enim caritatem uideo, et quantum possum eam mente conspicio, et credo scripturae dicenti: Quoniam deus caritas est, et qui manet in caritate in deo manet. Sed cum eam uideo non in ea uideo trinitatem.' Immo uero uides trinitatem si caritatem uides. Sed commonebo si potero ut uidere te uideas; adsit tantum ipsa ut moveamur caritate ad aliquod bonum. Quia cum diligimus caritatem, aliquid diligentem diligimus propter hoc ipsum quia diligit aliquid. Ergo quid diligit caritas ut possit etiam ipsa caritas diligi? Caritas enim non est quae nihil diligit. Si autem se ipsam diligit, diligit aliquid oportet ut caritate se diligit. Sicut enim uerbum indicat aliquid, indicat etiam se ipsum, sed non se uerbum indicat nisi se aliquid indicare indicet; sic et caritas diligit quidem se, sed nisi se aliquid diligentem diligat non caritate se diligit. Quid ergo diligit caritas nisi quod caritate diligimus? Id autem ut a proximo provehamur frater est. Dilectionem autem fraternam quantum commendet Iohannes apostolus attendamus: Qui diligit, inquit, fratrem suum in lumine manet, et scandalum in eo non est. Manifestum est quod iustitiae perfectionem in fratris dilectione posuerit; nam in quo scandalum non est utique perfectus est. Et tamen uidetur dilectionem dei tacuisse. Quod numquam faceret nisi quia in ipsa fraterna dilectione vult intellegi deum. Apertissime enim in eadem epistula paulo post ita dicit: Dilectissimi, diligamus invicem quia dilectio ex deo est, et omnis qui diligit ex deo natus est et cognovit deum. Qui non diligit non cognovit deum quia deus dilectio est. Ista contextio satis aperteque declarat eandem ipsam fraternam dilectionem (nam fraterna dilectio est qua diligimus invicem) non solum ex deo sed etiam deum esse tanta auctoritate praedicari. Cum ergo de dilectione diligimus fratrem, de deo diligimus fratrem; nec fieri potest ut eandem dilectionem non praecipue diligamus qua fratrem diligimus. Vnde colligitur duo illa praecepta non posse sine invicem. Quoniam quippe deus dilectio est, deum certe diligit qui diligit dilectionem; dilectionem autem necesse est diligat qui diligit fratrem. Et ideo quod paulo post ait: Non potest deum diligere quem non uidet qui fratrem quem uidet non diligit, quia haec illi causa est non uidendi deum quod non diligit fratrem. Qui enim non diligit fratrem non est in dilectione, et qui non est in dilectione non est in deo quia deus dilectio est. Porro qui non est in deo non est in lumine quia deus lumen est, et tenebrae in eo non sunt ullae. Qui ergo non est in lumine quid mirum si non uidet lumen, id est non uidet deum quia in tenebris est? Fratrem autem uidet humano uisu quo uideri deus non potest. Sed si eum quem uidet humano uisu spiritali caritate diligeret, uideret deum qui est ipsa caritas uisu interiore quo uideri potest. Itaque qui fratrem quem uidet non diligit, deum, quem propterea non uidet quia deus dilectio est qua caret qui fratrem non diligit, quomodo potest diligere? Nec illa iam quaestio moveat quantum caritatis fratri debeamus impendere, quantum deo. Fratri enim quantum nobis ipsis; nos autem ipsos tanto magis diligimus quanto magis diligimus deum.

Ex una igitur eademque caritate deum proximumque diligimus, sed deum propter deum, nos autem et proximum propter deum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL