Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De trinitate IntraText CT - Text |
4. Sicut autem duo quaedam sunt, mens et amor eius, cum se amat; ita quaedam duo sunt, mens et notitia eius, cum se novit. Ipsa igitur mens et amor et notitia eius tria quaedam sunt, et haec tria unum sunt, et cum perfecta sunt aequalia sunt. Si enim minus se amat quam est ut uerbi gratia tantum se amet hominis mens quantum amandum est corpus hominis, cum plus sit ipsa quam corpus, peccat et non est perfectus amor eius. Item si amplius se amet quam est uelut si tantum se amet quantum amandus est deus, cum incomparabiliter minus sit ipsa quam deus, etiam sic nimio peccat et non perfectum habet amorem sui. Maiore autem perversitate et iniquitate peccat cum corpus tantum amat quantum amandus est deus. Item notitia si minor est quam est illud quod noscitur et plene nosci potest, perfecta non est. Si autem maior est, iam superior est natura quae novit quam illa quae nota est, sicut maior est notitia corporis quam ipsum corpus quod ea notitia notum est. Illa enim uita quaedam est in ratione cognoscentis; corpus autem non est uita. Et uita quaelibet quolibet corpore maior est, non mole sed ui. Mens uero cum se ipsa cognoscit, non se superat notitia sua quia ipsa cognoscit, ipsa cognoscitur. Cum ergo se totam cognoscit neque secum quidquam aliud, par illi est cognitio sua quia neque ex alia natura est eius cognitio cum se ipsa cognoscit. Et cum se totam nihilque amplius percipit, nec minor nec maior est. Recte igitur diximus haec tria cum perfecta sunt esse consequenter aequalia.
5. Simul etiam admonemur si utcumque uidere possumus haec in anima exsistere et tamquam involuta evolui ut sentiantur et dinumerentur substantialiter uel, ut ita dicam, essentialiter, non tamquam in subiecto ut color aut figura in corpore aut ulla alia qualitas aut quantitas. Quidquid enim tale est non excedit subiectum in quo est. Non enim color iste aut figura huius corporis potest esse et alterius corporis. Mens autem amore quo se amat potest amare et aliud praeter se. Item non se solam cognoscit mens sed et alia multa. Quamobrem non amor et cognitio tamquam in subiecto insunt menti, sed substantialiter etiam ista sunt sicut ipsa mens quia et si relative dicuntur ad invicem, in sua tamen sunt singula quaeque substantia; non sicut color et coloratum relative ita dicuntur ad invicem ut color in subiecto colorato sit non habens in se ipso propriam substantiam, quoniam coloratum corpus substantia est, ille autem in substantia; sed sicut duo amici etiam duo sunt homines quae sunt substantiae, cum homines non relative dicantur, amici autem relative.
6. Sed item quamvis substantia sit amans uel sciens, substantia sit scientia, substantia sit amor, sed amans et amor aut sciens et scientia relative ad se dicantur sicut amici; mens uero aut spiritus non sint relativa sicut nec homines relativa sunt; non tamen sicut amici homines possunt seorsum esse ab invicem, sic amans et amor aut sciens et scientia. Quamquam et amici corpore uidentur separari posse, non animo in quantum amici sunt, uerumtamen fieri potest ut amicus amicum etiam odisse incipiat, et eo ipso amicus esse desinat nesciente illo et adhuc amante. Amor autem quo se mens amat si esse desinat, simul et illa desinit esse amans. Item notitia qua se mens novit si esse desinat, simul et illa nosse se desinet. Sicut caput capitati alicuius utique caput est et relative ad se dicuntur quamvis etiam substantiae sint; nam et caput corpus est et capitatum, et si non sit corpus nec capitatum erit. Sed haec praecisione ab invicem separari possunt, illa non possunt.
7. Quod si sunt aliqua corpora quae secari omnino et dividi nequeunt, tamen nisi partibus suis constarent corpora non essent. Pars ergo ad totum relative dicitur quia omnis pars alicuius totius pars est et totum omnibus partibus totum est. Sed quoniam et pars corpus est et totum, non tantum ista relative dicuntur, sed etiam substantialiter sunt. Fortassis ergo mens totum est et eius quasi partes amor quo se amat et scientia qua se novit, quibus duabus partibus illud totum constat? An tres sunt aequales partes quibus totum unum completur? Sed nulla pars totum cuius pars est complectitur. Mens uero cum se totam novit, hoc est perfecte novit, per totum eius est notitia eius; et cum se perfecte amat, totam se amat et per totum eius est amor eius. Num ergo sicut ex uino et aqua et melle una fit potio et singula per totum sunt et tamen tria sunt (nulla enim pars est potionis quae non habeat haec tria; non enim iuncta uelut si aqua et oleum essent, sed omnino commixta sunt, et substantiae sunt omnes, et totus ille liquor una quaedam est ex tribus confecta substantia), tale aliquid arbitrandum est esse simul haec tria, mentem, amorem, notitiam? Sed non unius substantiae sunt aqua, uinum, et mel, quamvis ex eorum commixtione fiat una substantia potionis. Quomodo autem illa tria non sint eiusdem essentiae non uideo, cum mens ipsa se amet atque ipsa se noverit atque ita sint haec tria ut non alteri alicui rerum mens uel amata uel nota sit. Vnius ergo eiusdemque essentiae necesse est haec tria sint, et ideo si tamquam commixtione confusa essent, nullo modo essent tria nec referri ad invicem possent. Quemadmodum si ex uno eodemque auro tres anulos similes facias quamvis connexos sibi, referuntur ad invicem quod similes sunt; omnis enim similis alicui similis est, et trinitas anulorum est et unum aurum. At si misceantur sibi et per totam singuli massam suam conspergantur, intercidet illa trinitas et omnino non erit, ac non solum unum aurum dicetur sicut in illis tribus anulis dicebatur, sed iam nulla aurea tria.