Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput X

15. Recte ergo quaeritur utrum omnis notitia uerbum an tantum amata notitia. Novimus enim et ea quae odimus, sed nec concepta nec parta dicenda sunt animo quae nobis displicent. Non enim omnia quae quoquo modo tangunt concipiuntur, ut tantum nota sint non tamen uerba dicantur ista de quibus nunc agimus. Aliter enim dicuntur uerba quae spatia temporum syllabis tenent sive pronuntientur sive cogitentur; aliter omne quod notum est uerbum dicitur animo impressum quamdiu de memoria proferri et definiri potest, quamvis res ipsa displiceat; aliter cum placet quod mente concipitur. Secundum quod genus uerbi accipiendum est quod ait apostolus: Nemo dicit: Dominus Iesus, nisi in spiritu sancto; cum secundum aliam uerbi notionem dicant hoc et illi de quibus ipse dominus ait: Non omnis qui mihi dicit: Domine, domine, intrabit in regnum caelorum. Verumtamen cum et illa quae odimus recte displicent recteque improbantur, approbatur eorum improbatio et placet et uerbum est. neque uitiorum notitia nobis displicet sed ipsa uitia. Nam placet mihi quod novi et definio quid sit intemperantia, et hoc est uerbum eius. Sicuti sunt in arte nota uitia, et recte approbatur eorum notitia cum discernit cognitor speciem privationemque uirtutis sicut aiere et negare et esse et non esse; attamen uirtute privari atque in uitium deficere damnabile est. Et definire intemperantiam uerbumque eius dicere pertinet ad artem morum; esse autem intemperantem ad id pertinet quod illa arte culpatur. Sicut nosse ac definire quid sit soloecismus pertinet ad artem loquendi; facere autem uitium est quod eadem arte reprehenditur. Verbum est igitur quod nunc discernere et insinuare uolumus, cum amore notitia. Cum itaque se mens novit et amat, iungitur ei amore uerbum eius. Et quoniam amat notitiam et novit amorem, et uerbum in amore est et amor in uerbo et utrumque in amante atque dicente.

16. Sed omnis secundum speciem notitia similis est ei rei quam novit. Est enim alia notitia secundum privationem quam cum improbamus loquimur, et haec privationis improbatio speciem laudat ideoque approbatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL