Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III

5. Quid ergo amat mens cum ardenter se ipsam quaerit ut noverit dum incognita sibi est? Ecce enim mens semetipsam quaerit ut noverit et inflammatur hoc studio. Amat igitur. Sed quid amat? Si se ipsam, quomodo cum se nondum noverit, nec quisquam possit amare quod nescit? An ei fama praedicavit speciem suam sicut de absentibus solemus audire? Forte ergo non se amat, sed quod de se fingit hoc amat longe fortasse aliud quam ipsa est. Aut si se mens sui similem fingit et ideo cum hoc figmentum amat se amat antequam noverit quia id quod sui simile est intuetur, novit ergo alias mentes ex quibus se fingat et genere ipso sibi nota est. Cur ergo cum alias mentes novit se non novit cum se ipsa nihil sibi possit esse praesentius? Quod si ut oculis corporis magis alii oculi noti sunt quam ipsi sibi, non se ergo quaerat numquam inventura; numquam enim se oculi praeter specula uidebunt, nec ullo modo putandum est etiam rebus incorporeis contemplandis tale aliquid adhiberi ut mens tamquam in speculo se noverit. An in ratione ueritatis aeternae uidet quam speciosum sit nosse semetipsam, et hoc amat quod uidet studetque in se fieri quia, quamvis sibi nota non sit, notum ei tamen est quam bonum sit ut sibi nota sit? Et hoc quidem permirabile est nondum se nosse et quam sit pulchrum se nosse iam nosse. An aliquem finem optimum, id est securitatem et beatitudinem suam, uidet per quandam occultam memoriam quae in longinqua eam progressam non deseruit, et credit ad eundem finem nisi se ipsam cognoverit se pervenire non posse? Ita dum illud amat hoc quaerit, et notum amat illud propter quod quaerit ignotum. Sed cur memoria beatitudinis suae potuit et memoria sui cum ea perdurare non potuit ut tam se nosset quae vult pervenire quam novit illud quo vult pervenire? An cum se nosse amat, non se quam nondum novit sed ipsum nosse amat acerbiusque tolerat se ipsam deesse scientiae suae qua vult cuncta comprehendere? Novit autem quid sit nosse, et dum hoc amat quod novit etiam se cupit nosse. Vbi ergo nosse suum novit si se non novit? Nam novit quod alia noverit, se autem non noverit; hinc enim novit et quid sit nosse. Quo pacto igitur se aliquid scientem scit quae se ipsam nescit? Neque enim alteram mentem scientem scit sed se ipsam. Scit igitur se ipsam. Deinde cum se quaerit ut noverit, quaerentem se iam novit. Iam se ergo novit. Quapropter non potest omnino nescire se quae dum se nescientem scit se utique scit. Si autem se nescientem nesciat, non se quaeret ut sciat. Quapropter eo ipso quo se quaerit magis se sibi notam quam ignotam esse conuincitur. Novit enim se quaerentem atque nescientem dum se quaerit ut noverit.

6. Quid ergo dicemus? An quod ex parte se novit, ex parte non novit? Sed absurdum est dicere non eam totam scire quod scit. Non dico: 'Totum scit,' sed: 'Quod scit tota scit.' Cum itaque aliquid de se scit quod nisi tota non potest, totam se scit. Scit autem se aliquid scientem, nec potest quidquam scire nisi tota. Scit se igitur totam. Deinde quid eius ei tam notum est quam se uivere?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL