Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput IX

12. Non itaque uelut absentem se quaerat cernere, sed praesentem se curet discernere. Nec se quasi non norit cognoscat, sed ab eo quod alterum novit dinoscat. Ipsum enim quod audit: Cognosce te ipsam, quomodo agere curabit si nescit aut quid sit cognosce aut quid sit te ipsam? Si autem utrumque novit, novit et se ipsam quia non ita dicitur menti: Cognosce te ipsam sicut dicitur: 'Cognosce cherubim et seraphim'; de absentibus enim illis credimus secundum quod caelestes quaedam potestates esse praedicantur. Neque sicut dicitur: 'Cognosce uoluntatem illius hominis,' quae nobis nec ad sentiendum ullo modo nec ad intellegendum praesto est nisi corporalibus signis editis, et hoc ita ut magis credamus quam intellegamus. Neque ita ut dicitur homini: 'Vide faciem tuam,' quod nisi in speculo fieri non potest. Nam et ipsa nostra facies absens ab aspectu nostro est quia non ibi est quo ille dirigi potest. Sed cum dicitur menti: Cognosce te ipsam, eo ictu quo intellegit quod dictum est te ipsam cognoscit se ipsam, nec ob aliud quam eo quod sibi praesens est. Si autem quod dictum est non intellegit, non utique facit. Hoc igitur ei praecipitur ut faciat quod cum praeceptum ipsum intellegit facit.

13. Non ergo adiungat aliud ad id quod se ipsam cognoscit cum audit ut se ipsam cognoscat. Certe enim novit sibi dici, sibi scilicet quae est et uivit et intellegit. Sed est et cadaver, uivit et pecus; intellegit autem nec cadaver nec pecus. Sic ergo se esse et uivere scit quomodo est et uivit intellegentia.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL