Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De trinitate IntraText CT - Text |
6. Non ergo propterea respuimus istam sententiam quia timemus sanctam et inuiolabilem atque incommutabilem caritatem tamquam coniugem dei patris de illo exsistentem sed non sicut prolem ad gignendum uerbum per quod facta sunt omnia cogitare, sed quia eam falsam divina scriptura evidenter ostendit. Dixit enim deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; paulo post autem dictum est: Et fecit deus hominem ad imaginem dei. Nostram certe quia pluralis est numerus non recte diceretur si homo ad unius personae imaginem fieret sive patris sive filii sive spiritus sancti, sed quia fiebat ad imaginem trinitatis propterea dictum est, ad imaginem nostram. Rursus autem ne in trinitate credendos arbitraremur tres deos cum sit eadem trinitas unus deus: Et fecit, inquit, deus hominem ad imaginem dei, pro eo ac si diceret, ad imaginem suam.
7. Sunt enim tales usitatae in illis litteris locutiones quas nonnulli, etiamsi catholicam fidem asserunt, non tamen diligenter advertunt ut putent ita dictum, Fecit deus ad imaginem dei, quasi diceretur, 'Fecit pater ad imaginem filii,' sic uolentes asserere in scripturis sanctis deum dictum etiam filium quasi desint alia uerissima et manifestissima documenta ubi non solum deus sed etiam uerus deus dictus est filius. In hoc enim testimonio dum aliud solvere intendunt sic se implicant ut expedire non possint. Si enim pater fecit ad imaginem filii ita ut non sit homo imago patris sed filii, dissimilis est patri filius.Si autem pia fides docet, sicuti docet, filium esse ad aequalitatem essentiae similem patri, quod ad similitudinem filii factum est necesse est etiam ad similitudinem patris factum sit. Deinde si hominem pater non ad suam sed ad filii fecit imaginem, cur non ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem 'tuam,' sed ait, nostram, nisi quia trinitatis imago fiebat in homine ut hoc modo esset homo imago unius ueri dei quia ipsa trinitas unus uerus deus est? Locutiones autem sunt innumerabiles tales in scripturis, sed has protulisse suffecerit. Est in psalmis ita dictum: Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua quasi alteri dictum sit, non ei de quo dixerat, Domini est salus. Et iterum: A te, inquit, eruar a temptatione, et in deo meo transgrediar murum quasi alteri dixerit, A te eruar a temptatione. Et iterum: Populi sub te cadent in corde inimicorum regis ac si diceret, in corde inimicorum 'tuorum'; ei quippe regi dixerat, in est, domino Iesu Christo, Populi sub te cadent, quem regem intellegi uoluit cum diceret, in corde inimicorum regis. Rarius ista in novi testamenti litteris inveniuntur, sed tamen ad romanos apostolus: De filio suo, inquit, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est filius dei in uirtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi domini nostri tamquam de alio supra diceret. Quid est enim filius dei praedestinatus ex resurrectione mortuorum Iesu Christi, nisi idem Iesus Christus qui praedestinatus est filius dei? Ergo quomodo hic cum audimus filius dei in uirtute Iesu Christi, aut filius dei secundum spiritum sanctificationis Iesu Christi, aut filius dei ex resurrectione mortuorum Iesu Christi, cum dici potuisset usitate, in uirtute 'sua,' aut secundum spiritum sanctificationis 'suae,' aut ex resurrectione mortuorum 'eius' uel mortuorum 'suorum,' non cogimur intellegere aliam personam sed unam eandemque scilicet filii dei domini nostri Iesu Christi; ita cum audimus: Fecit deus hominem ad imaginem dei, quamvis posset usitatius dici, ad imaginem suam, non tamen cogimur aliam personam intellegere in trinitate, sed ipsam unam eandemque trinitatem qui est unus deus, ad cuius imaginem factus est homo.
8. Quae cum ita sint, si eandem trinitatis imaginem non in uno sed in tribus hominibus acceperimus, patre et matre et filio, non erat ergo ad imaginem dei factus homo antequam uxor ei fieret et antequam filium propagarent quia nondum erat trinitas. An dicit aliquis: 'Iam trinitas erat quia etsi nondum forma propria, iam tamen originali natura et mulier erat in latere uiri et filius in lumbis patris'? Cur ergo cum scriptura dixisset: Fecit deus hominem ad imaginem dei, contexuit dicens: Fecit eum masculum et feminam, fecit eos et benedixit eos (uel si ita distinguendum est: Et fecit deus hominem, ut deinde inferatur ad imaginem dei fecit eum, et tertia subiunctio sit masculum et feminam fecit eos; quidam enim timuerunt dicere: Fecit eum masculum et feminam ne quasi monstrosum aliquid intellegeretur sicuti sunt quos hermaphroditos uocant, cum etiam sic non mendaciter possit intellegi utrumque in numero singulari propter id quod dictum est: Duo in carne una)? Cur ergo, ut dicere coeperam, in natura hominis ad imaginem dei facta praeter masculum et feminam non commemorat scriptura? Ad implendam quippe imaginem trinitatis debuit addere et filium, quamvis adhuc in lumbis patris constitutum sicut mulier erat in latere. An forte iam facta erat et mulier, et scriptura brevi complexione constrinxerat quod postea quemadmodum sit factum diligentius explicaret, et propterea filius commemorari non potuit quia nondum erat natus? Quasi et hoc non poterat ea brevitate complecti spiritus suo loco postea natum filium narraturus, sicut mulierem de uiri latere assumptam suo postmodum loco narravit et tamen hic eam nominare non praetermisit.