Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De trinitate IntraText CT - Text |
9. Non itaque ita debemus intellegere hominem factum ad imaginem summae trinitatis, hoc est ad imaginem dei, ut eadem imago in tribus intellegatur hominibus praesertim cum apostolus uirum dicat esse imaginem dei, et propterea uelamentum ei capitis demat quod mulieri adhibendum monet ita loquens: Vir quidem non debet uelare caput cum sit imago et gloria dei. Mulier autem gloria uiri est. Quid ergo dicemus ad haec? Si pro sua persona mulier adimplet imaginem trinitatis, cur ea detracta de latere uiri adhuc ille imago dicitur? Aut si et una persona hominis ex tribus potest dici imago dei, sicut in ipsa summa trinitate et unaquaeque persona deus est, cur et mulier non est imago dei? Nam propterea caput uelare praecipitur quod ille quia imago dei est prohibetur.
10. Sed uidendum est quomodo non sit contrarium quod dicit apostolus non mulierem sed uirum esse imaginem dei huic quod scriptum est in genesi: Fecit deus hominem ad imaginem dei; fecit eum masculum et feminam; fecit eos et benedixit eos. Ad imaginem quippe dei naturam ipsam humanam factam dicit quae sexu utroque completur, nec ab intellegenda imagine dei separat feminam. Dicto enim quod fecit deus hominem ad imaginem dei, fecit eum, inquit, masculum et feminam, uel certe alia distinctione, masculum et feminam fecit eos. Quomodo ergo per apostolum audivimus uirum esse imaginem dei unde caput uelare prohibetur, mulierem autem non et ideo ipsa hoc facere iubetur nisi, credo, illud esse quod iam dixi cum de natura humanae mentis agerem, mulierem cum uiro suo esse imaginem dei ut una imago sit tota illa substantia; cum autem ad adiutorium distribuitur, quod ad eam ipsam solam attinet non est imago dei; quod autem ad uirum solum attinet imago dei est tam plena atque integra quam in unum coniuncta muliere? Sicut de natura humanae mentis diximus quia et si tota contempletur ueritatem, imago dei est, et cum ex ea distribuitur aliquid et quadam intentione derivatur ad actionem rerum temporalium, nihilominus ex qua parte conspectam consulit ueritatem imago dei est; ex qua uero intenditur in agenda inferiora non est imago dei. Et quoniam quantumcumque se extenderit in id quod aeternum est tanto magis inde formatur ad imaginem dei, et propterea non est cohibenda ut se inde contineat ac temperet, ideo uir non debet uelare caput. Quia uero illi rationali actioni quae in rebus corporalibus temporalibusque uersatur periculosa est nimia in inferiora progressio, debet habere potestatem super caput, quod indicat uelamentum quo significatur esse cohibenda. Grata est enim sanctis angelis sacrata et pia significatio. Nam deus non ad tempus uidet, nec aliquid novi fit in eius uisione atque scientia cum aliquid temporaliter ac transitorie geritur sicut inde afficiuntur sensus uel carnales animalium et hominum uel etiam caelestes angelorum.
11. In isto quippe manifesto sexu masculi e feminae apostolus Paulus occultioris cuiusdam rei figurasse mysterium uel hinc intellegi potest quod cum alio loco dicat ueram uiduam esse desolatam sine filiis et nepotibus, et tamen eam sperare debere in domino et persistere in orationibus nocte et die, hic dicat mulierem seductam in praevaricatione factam salvam fieri per filiorum generationem et addidit: Si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate. Quasi uero possit obesse bonae uiduae si uel filios non habuerit uel hi quos habuerit in bonis moribus permanere noluerint. Sed quia ea quae dicuntur opera bona tamquam filii sunt uitae nostrae secundum quam quaeritur cuius uitae sit quisque, id est quomodo agat haec temporalia, quam uitam graeci non *zooeen sed *bion uocant, et haec opera bona maxime in officiis misericordiae frequentari solent (opera uero misericordiae nihil prosunt sive paginis sive iudaeis qui Christo non credunt sive quibusque haereticis uel scismaticis ubi fides et dilectio et sobria sanctificatio non invenitur), manifestum est quid apostolus significare uoluerit, ideo figurate ac mystice quia de uelando muliebri capite loquebatur, quod nisi ad aliquod secretum sacramenti referatur inane remanebit.
12. Sicut enim non solum ueracissima ratio sed etiam ipsius apostoli declarat auctoritas, non secundum formam corporis homo factus est ad imaginem dei sed secundum rationalem mentem. Cogitatio quippe turpiter uana est quae opinatur deum membrorum corporalium lineamentis circumscribi atque definiri. Porro autem nonne idem beatus apostolus dicit: Renovamini spiritu mentis uestrae et induite novum hominem, eum qui secundum deum creatus est, et alibi apertius: Exuentes uos, inquit, ueterem hominem cum actibus eius induite novum qui renovatur in agnitionem dei secundum imaginem eius qui creavit eum? Si ergo spiritu mentis nostrae renovamur, et ipse est novus homo qui renovatur in agnitionem dei secundum imaginem eius qui creavit eum, nulli dubium est non secundum corpus neque secundum quamlibet animi partem sed secundum rationalem mentem ubi potest esse agnitio dei hominem factum ad imaginem eius qui creavit eum. Secundum hanc autem renovationem efficimur etiam filii dei per baptismum Christi, et induentes novum hominem Christum utique induimus per fidem. Quis est ergo qui ab hoc consortio feminas alienet cum sint nobiscum gratiae cohaeredes et alio loco idem apostolus dicat: Omnes enim filii dei estis per fidem in Christo Iesu. Quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis. Non est iudaeus neque graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim uos unum estis in Christo Iesu? Numquidnam igitur fideles feminae sexum corporis amiserunt? Sed quia ibi renovantur ad imaginem dei ubi sexus nullus est, ibi factus est homo ad imaginem dei ubi sexus nullus est, hoc est in spiritu mentis suae. Cur ergo uir propterea non debet caput uelare quia imago est et gloria dei, mulier autem debet quia gloria uiri est, quasi mulier non renovetur spiritu mentis suae, qui renovatur in agnitionem dei secundum imaginem eius qui creavit eum? Sed quia sexu corporis distat a uiro, rite potuit in eius corporali uelamento figurari pars illa rationis quae ad temporalia gubernanda deflectitur ut non maneat imago dei nisi ex qua parte mens hominis aeternis rationibus conspiciendis uel consulendis adhaerescit, quam non solum masculos sed etiam feminas habere manifestum est.
13. Ergo in eorum mentibus communis natura cognoscitur; in eorum uero corporibus ipsius unius mentis distributio figuratur.