Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De trinitate IntraText CT - Text |
15. Cum ergo bona uoluntate ad interiora ac superiora percipienda quae non privatim sed communiter ab omnibus qui talia diligunt sine ulla angustia uel inuidia casto possidentur amplexu uel sibi uel aliis consulit, etsi fallatur in aliquo per ignorantiam temporalium quia et hoc temporaliter gerit et modum agendi non teneat quem debebat, humana temptatio est. Et magnum est hanc uitam sic degere quam uelut uiam redeuntes carpimus ut temptatio nos non apprehendat nisi humana. Hoc enim peccatum extra corpus est nec fornicationi deputatur, et propterea facillime ignoscitur. Cum uero propter adipiscenda ea quae per corpus sentiuntur propter experiendi uel excellendi uel contrectandi cupiditatem ut in his finem boni sui ponat aliquid agit, quidquid agit turpiter agit, et fornicatur in corpus proprium peccans, et corporearum rerum fallacia simulacra introrsus rapiens et uana meditatione componens ut ei nec divinum aliquid nisi tale uideatur, privatim avara fetatur erroribus et privatim prodiga inanitur uiribus. Nec ad tam turpem et miserabilem fornicationem semet ab exordia prosiliret, sed sicut scriptum est: Qui modica spernit paulatim decidet.