Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER XIII

Caput I

1. In libro superiore huius operis duodecimo satis egimus discernere rationalis mentis officium in temporalibus rebus, ubi non solum cognitio uerum et actio nostra uersatur, ab excellentiore eiusdem mentis officio quod contemplandis aeternis rebus impenditur ac sola cognitione finitur. Commodius autem fieri puto ut de scripturis sanctis aliquid interseram quo facilius possit utrumque dinosci.

2. Evangelium suum Iohannes evangelista sic orsus est: In principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum; hoc erat in principio apud deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in ipso uita erat, et uita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a deo cui nomen erat Iohannes; hic uenit in testimonium ut testimonium perheberet de lumine ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux uera quae inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum; actus est, et mundus eum non cognovit. In propria uenit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios dei fieri, his qui credunt in nomine eius; qui non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri, sed ex deo nati sunt. Et uerbum caro factum; est et habitavit in nobis. Et uidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et ueritatis. Hoc totum quod ex evangelio posui in praecedentibus suis partibus habet quod immutabile ac sempiternum est, cuius contemplatio nos beatos facit; in consequentibus uero permixta cum temporalibus commemorantur aeterna. Ac per hoc aliqua ibi ad scientiam pertinent, aliqua ad sapientiam sicut in libro duodecimo praecessit nostra distinctio. Nam, In principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum; hoc erat in principio apud deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in ipso uita erat, et uita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt, contemplativam uitam requirit et intellectuali mente cernendum est. Qua in re quanto magis quisque profecerit tanto fiet sine dubitatione sapientior. Sed propter id quod ait, lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt, fide utique opus erat qua crederetur quod non uidetur. Tenebras quippe intellegi uoluit aversa ab huiusmodi luce eamque minus idonea contueri corda mortalium, propter quod adiungit et dicit: Fuit homo missus a deo cui nomen erat Iohannes; hic uenit in testimonium ut testimonium perheberet de lumine ut omnes crederent per illum. Hoc iam temporaliter gestum est et ad scientiam pertinet quae cognitione historica continetur. Hominem autem Iohannem in phantasia cogitamus quae de humanae naturae notitia impressa est nostrae memoriae. Et hoc eodem modo cogitant sive qui ista non credunt sive qui credunt. Vtrisque enim notum est quid sit homo cuius exteriorem partem, id est corpus, per corporis lumina didicerunt; interiorem uero, id est animam, in se ipsis quia et ipsi homines sunt et per humanam conuersationem cognitam tenent, ut possint cogitare quod dicitur, Fuit homo cui nomen erat Iohannes, quia et nomina sciunt loquendo et audiendo. Quod autem ibi est, missus a deo, fide tenent qui tenent, et qui fide non tenent aut dubitatione ambigunt aut infidelitate derident. Vtrique tamen, si non sunt ex numero nimis insipientium qui dicunt in corde suo: non est deus, haec audientes uerba utrumque cogitant, et quid sit deus et quid sit mitti a deo, et si non sicut res se habent, at certe sicut ualent.

3. Fidem porro ipsam quam uidet quisque in corde suo esse si credit, uel non esse si non credit, aliter novimus; non sicut corpora quae uidemus oculis corporis et per ipsorum imagines quas memoria tenemus etiam absentia cogitamus; nec sicut ea quae non uidimus et ex his quae uidimus cogitatione utcumque formamus et memoriae commendamus quo recurramus cum uoluerimus ut illic ea, uel potius qualescumque imagines eorum quas ibi fiximus, similiter recordatione cernamus; nec sicut hominem vivum cuius animam etiamsi non uidemus ex nostra conicimus, et ex motibus corporalibus hominem vivum sicut uidendo didicimus intuemur etiam cogitando. Non sic uidetur fides in corde in quo est ab eo cuius est, sed eam tenet certissima scientia clamatque conscientia. Cum itaque propterea credere iubeamur quia id quod credere iubemur uidere non possumus, ipsam tamen fidem quando inest in nobis uidemus in nobis quia et rerum absentium praesens est fides, et rerum quae foris sunt intus est fides, et rerum quae non uidentur uidetur fides, et ipsa tamen temporaliter fit in cordibus hominum; et si ex fidelibus infideles fiunt, perit ab eis. Aliquando autem et rebus falsis adcommodatur fides; loquimur enim sic ut dicamus: 'Habita est ei fides, et decepit.' Qualis fides, si tamen et ipsa dicenda est fides, non culpabiliter de cordibus perit quando eam inventa ueritas pellit. Optabiliter autem rerum uerarum in easdem res fides transit; non enim dicendum est: 'Perit,' quando ea quae credebantur uidentur. Numquid enim adhuc fides dicenda est cum definita sit in epistula ad hebraeos fides dictumque sit eam esse conuictionem rerum quae non uidentur?

4. Deinde quod sequitur, hic uenit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum, actio, ut diximus, temporalis est. Temporaliter enim testimonium perhibetur etiam de re sempiterna quod est intellegibile lumen. De quo ut testimonium perheberet uenit Iohannes qui non erat lux sed ut testimonium perheberet de lumine. Adiungit enim: Erat lux uera quae inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria uenit, et sui eum non receperunt. Haec uerbo omnia qui latinam linguam sciunt ex rebus intellegunt quas noverunt. Quarum aliquae nobis innotuerunt per corporis sensus sicut homo, sicut ipse mundus cuius tam evidentem magnitudinem cernimus, sicut eorumdem uerborum soni; nam et auditus sensus est corporis. Aliquae autem per animi rationem sicut id quod dictum est, sui eum non receperunt; intellegitur enim, 'non in eum crediderunt,' quod quid sit nullo corporis sensu sed animi ratione cognovimus. Ipsorum etiam uerborum non sonos sed significationes partim per corporis sensum, partim per animi rationem didicimus. Nec ea uerba nunc primum audivimus, sed quae iam audieramus et non solum ipsa uerum etiam quae significarent cognita memoria tenebamus et hic agnovimus. Hoc enim nomen disyllabum cum dicitur mundus, quoniam sonus est, res utique corporalis per corpus innotuit, id est per aurem; sed etiam quod significat per corpus innotuit, id est per oculos carnis. Mundus quippe in quantum notus est uidentibus notus est. At hoc uerbum quattuor syllabarum quod est 'crediderunt,' sono suo quoniam corpus est per aurem carnis inlabitur; quod autem significat nullo corporis sensu sed animi ratione cognoscitur. Nisi enim quid sit 'crediderunt' per animum nossemus, non intellegeremus quid non fecerint illi de quibus dictum est, et sui eum non receperunt. Sonus ergo uerbi forinsecus instrepit auribus corporis et attingit sensum qui uocatur auditus. Species quoque hominis et in nobis ipsis nobis nota est et forinsecus in aliis adest corporis sensibus, oculis cum uidetur, auribus cum auditur, tactui cum tenetur et tangitur. Habet etiam in memoria nostra imaginem suam, incorporalem quidem sed corpori similem. Mundi denique ipsius mirabilis pulchritudo forinsecus praesto est et aspectibus nostris et ei sensui qui dicitur tactus si quid eius attingimus. Habet etiam ipse intus in memoria nostra imaginem suam ad quam recurrimus cum eum uel septi parietibus uel etiam in tenebris cogitamus. Sed de his imaginibus rerum corporalium incorporalibus quidem, habentibus tamen similitudines corporum et ad uitam exterioris hominis pertinentibus, iam satis in undecimo libro locuti sumus. Nunc autem agimus de homine interiore et eius ea scientia, quae rerum est temporalium et mutabilium. In cuius intentionem cum assumitur aliquid etiam de rebus ad exteriorem hominem pertinentibus, ad hoc assumendum est ut aliquid inde doceatur quod rationalem adiuvet scientiam, ac per hoc rerum quas communes cum animantibus inrationabilibus habemus rationalis usus ad interiorem hominem pertinet, nec recte dici potest cum inrationalibus animantibus eum nobis esse communem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL