Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput V

8. An forte illud est quod nos ab his angustiis possit eruere, ut quoniam diximus ibi quosque posuisse beatam uitam quod eos maxime delectavit (ut uoluptas Epicurum, uirtus Zenonem, sic alium aliquid aliud), nihil dicamus esse beate uivere nisi uivere secundum delectationem suam, et ideo falsum; non esse quod omnes beate uivere uelint quia omnes ita uolunt ut quemque delectat? Nam et hoc populo si pronuntiatum esset in theatro, omnes id in suis uoluntatibus invenirent. Sed hoc quoque Cicero cum sibi ex adverso proposuisset, ita redarguit ut qui hoc sentiunt erubescant. Ait enim: Ecce autem non philosophi quidem sed prompti tamen ad disputandum omnes aiunt esse beatos qui uivant ut ipsi uelint (hoc est quod nos diximus, ut quosque delectat). Sed mox ille subiecit: Falsum id quidem. Velle enim quod non deceat id est ipsum miserrimum, nec tam miserum est non adipisci quod uelis quam adipisci uelle quod non oporteat. Praeclarissime omnino atque uerissime. Quis namque ita sit mente caecus et ab omni luce decoris alienus ac tenebris dedecoris involutus ut eum qui nequiter uivit ac turpiter et nullo prohibente, nullo ulciscente, nullo saltem reprehendere audente, insuper et laudantibus plurimis quoniam sicut ait scriptura divina: laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicetur, implet omnes suas facinorosissimas et flagitiosissimas uoluntates, ideo beatum dicat quia uivit ut vult cum profecto, quamvis et sic miser esset, minus tamen esset si nihil eorum quae perperam uoluisset habere potuisset? Etiam mala enim uoluntate uel sola quisque miser efficitur, sed miserior potestate qua desiderium malae uoluntatis impletur. Quapropter quoniam uerum est quod omnes homines esse beati uelint idque unum ardentissimo amore appetant et propter hoc cetera quaecumque appetunt, nec quisquam potest amare quod omnino quid uel quale sit nescit, nec potest nescire quid sit quod uelle se scit, sequitur ut omnes beatam uitam sciant. Omnes autem beati habent quod uolunt, quamvis non omnes qui habent quod uolunt continuo sint beati; continuo autem miseri qui uel non habent quod uolunt uel id habent quod non recte uolunt. Beatus igitur non est nisi qui et habet omnia quae vult et nihil vult male.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL