Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De trinitate IntraText CT - Text |
12a. Humanis quippe argumentationibus haec invenire conantes uix pauci magno praediti ingenio abundantes otio doctrinisque subtilissimis eruditi ad indagandam solius animae immortalitatem pervenire potuerunt. Cui tamen animae beatam uitam non invenerunt stabilem, id est ueram. Ad miserias eam quippe uitae huius etiam post beatitudinem redire dixerunt. Et qui eorum de hac erubuerunt sententia et animam purgatam in sempiterna beatitudine sine corpore conlocandam putarunt talia de mundi retrorsus aeternitate sentiunt ut hanc de anima sententiam suam ipsi redarguant, quod hic longum est demonstrare sed in libro duodecimo de civitate dei satis a nobis est quantum arbitror explicatum. Fides autem ista totum hominem immortalem futurum, qui utique constat ex anima et corpore, et ob hoc uere beatum non argumentatione humana sed divina auctoritate promittit. Et ideo cum dictum esset in evangelio quod Iesus dederit potestatem filios dei fieri his qui receperunt eum, et quid sit recepisse eum breviter fuisset expositum dicendo credentibus in nomine eius, quoque modo filii dei fierent esset adiunctum, quia non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri, sed ex deo nati sunt, ne ista hominum quam uidemus et gestamus infirmitas tantam excellentiam desperaret ilico annexum est, Et uerbum caro factum est et habitavit in nobis, ut a contrario suaderetur quod incredibile uidebatur. Si enim natura dei filius propter filios hominum misericordia factus est hominis filius (hoc est enim, uerbum caro factum est et habitavit in hominibus), quanto est credibilius natura filios hominis gratia dei fieri dei filios et habitare in deo in quo solo et de quo solo esse possint beati participes immortalitatis eius effecti, propter quod persuadendum dei filius particeps nostrae mortalitatis effectus est?