Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De trinitate IntraText CT - Text |
16. Quadam iustitia dei in potestatem diaboli traditum est genus humanum peccato primi hominis in omnes utriusque sexus commixtione nascentes originaliter transeunte et parentum primorum debito universos posteros obligante. Haec traditio prius in genesi significata est ubi cum serpenti dictum esset: Terram manducabis, homini dictum est: Terra es et in terram ibis. Eo quod dictum est in terram ibis, mors corporis praenuntiata est quia nec ipsam fuerat experturus si permansisset ut factus est rectus; quod uero uiventi ait, Terra es, ostendit totum hominem in deterius commutatum. Tale est enim, Terra es, quale illud, Non permanebit spiritus meus in hominibus istis quoniam caro sunt. Tunc ergo demonstravit ei traditum cui dictum fuerat: Terram manducabis. Apostolus autem apertius hoc praedicat ubi dicit: Et uos cum essetis mortui delictis et peccatis uestris in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus eius qui nunc operatur in filiis diffidentiae in quibus et nos omnes aliquando conuersati sumus in desideriis carnis nostrae facientes uoluntates carnis et affectionum, et eramus natura filli irae sicut et ceteri. Filii diffidentiae sunt infideles, et quis hoc non est antequam fidelis fiat? Quocirca omnes homines ab origine sub principe sunt potestatis aeris qui operatur in filiis diffidentiae. Et quod dixit, 'ab origine,' hoc est quod dicit apostolus, natura, et se fuisse sicut et ceteros, natura scilicet ut est depravata peccato non ut recta creata est ab initio. Modus autem iste quo traditus est homo in diaboli potestatem non ita debet intellegi tamquam hoc deus fecerit aut fieri iusserit, sed quod tantum permiserit, iuste tamen. Illo enim deserente peccantem peccati auctor ilico invasit. Nec ita sane deus deseruit creaturam suam ut non se illi exhiberet deum creantem et uivificantem et inter poenalia mala etiam bona malis multa praestantem; non enim continuit in ira sua miserationes suas. Nec hominem a lege suae potestatis amisit quando in diaboli potestate esse permisit quia nec ipse diabolus a potestate omnipotentis alienus est sicut neque a bonitate. Nam et maligni angeli unde qualicumque subsisterent uita nisi per eum qui uivificat omnia? Si ergo commissio peccatorum per iram dei iustam hominem subdidit diabolo, profecto remissio peccatorum per reconciliationem dei benignam eruit hominem a diabolo.