Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XIII

17. Non autem diabolus potentia dei sed iustitia superandus fuit. Nam quid omnipotente potentius, aut cuius creaturae potestas potestati creatoris comparari potest? Sed cum diabolus uitio perversitatis suae factus sit amator potentiae et desertor oppugnatorque iustitiae (sic enim et homines eum tanto magis imitantur quanto magis neglecta uel etiam perosa iustitia potentiae student eiusque uel adeptione laetantur uel inflammantur cupiditate), placuit deo ut propter eruendum hominem de diaboli potestate non potentia diabolus sed iustitia uinceretur, atque ita et homines imitantes Christum iustitia quaererent diabolum uincere non potentia. Non quod potentia quasi mali aliquid fugienda sit, sed ordo servandus est quo prior est iustitia. Nam quanta potentia potest esse mortalium? Teneant ergo mortales iustitiam; potentia immortalibus dabitur. Cui comparata quantalibet eorum hominum qui potentes uocantur in terra ridicula infirmitas invenitur, et ibi foditur peccatori fovea ubi uidentur mali plurimum posse. Cantat autem iustus et dicit: Beatus homo quem tu erudieris, domine, et ex lege tua docueris eum ut mitiges eum a diebus malignis donec fodiatur peccatori fovea. Quoniam non repellet dominus plebem suam et haereditatem suam non derelinquet quoadusque iustitia conuertatur in iudicium, et qui habent eam omnes recto sunt corde. Hoc igitur tempore quo differtur potentia populi dei non repellet dominus plebem suam et haereditatem suam non derelinquet quantalibet acerba et indigna ipsa humilis atque infirma patiatur quoadusque iustitia quam nunc habet infirmitas piorum conuertatur in iudicium, hoc est iudicandi accipiat potestatem, quod iustis in finem servatur cum praecedentem iustitiam ordine suo fuerit potentia subsecuta. Potentia quippe adiuncta iustitiae uel iustitia accedente potentiae iudiciariam potestatem facit. Pertinet autem iustitia ad uoluntatem bonam, unde dictum est ab angelis nato Christo: gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. Potentia uero sequi debet iustitiam non praeire, ideo et in rebus secundis ponitur, id est prosperis; 'secundae' autem a 'sequendo' sunt dictae. Cum enim beatum faciant sicut superius disputavimus duae res, bene uelle et posse quod uelis, non debet esse illa perversitas quae in eadem disputatione notata est ut ex duabus rebus quae faciunt beatum posse quod uelit homo eligat et uelle quod oportet negligat cum prius debeat habere uoluntatem bonam, magnam uero postea potestatem. Bona porro uoluntas purganda est a uitiis a quibus si uincitur homo, ad hoc uincitur ut male uelit, et bona iam uoluntas eius quomodo erit? Optandum est itaque ut potestas nunc detur sed contra uitia propter quae uincenda potentes esse nolunt homines et uolunt propter uincendos homines. Vtquid hoc nisi ut uere uicti falso uincant, nec sint ueritate sed opinione uictores? Velit homo prudens esse, uelit fortis, uelit temperans, uelit iustus, atque ut haec ueraciter possit potentiam plane optet, atque appetat ut potens sit in se ipso et miro modo adversum se ipsum pro se ipso. Cetera uero quae bene vult et tamen non potest sicuti est immortalitas et uera ac plena felicitas desiderare non cesset et patienter exspectet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL