Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XIX

24. Haec autem omnia quae pro nobis uerbum caro factum temporaliter et localiter fecit et pertulit secundum quam demonstrare suscepimus ad scientiam pertinent non ad sapientiam. Quod autem uerbum est sine tempore et sine loco est patri coaeternum et ubique totum, de quo si quisquam potest quantum potest ueracem proferre sermonem, sermo erit ille sapientiae; ac per hoc uerbum caro factum, quod est Christus Iesus et sapientiae thesauros habet et scientiae. Nam scribens apostolus ad colossenses: Volo enim uos scire, inquit, quantum certamen habeam pro uobis et pro his qui Laodiciae sunt et quicumque non uiderunt faciem meam in carne ut consolentur corda eorum copulati in caritate et in omnibus divitiis plenitudinis intellectus ad cognoscendum mysterium dei quod est Christus in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Quatenus noverat apostolus thesauros istos, quantum eorum penetraverat et in eis ad quanta pervenerat, quis potest nosse? Ego tamen secundum id quod scriptum est: Vnicuique autem nostrum datur manifestatio spiritus ad utilitatem; alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, si ita inter se distant haec duo ut sapientia divinis, scientia humanis attributa sit rebus, utrumque agnosco in Christo et mecum omnis eius fidelis. Et cum lego uerbum caro factum est et habitavit in nobis, in uerbo intellego uerum dei filium, in carne agnosco uerum hominis filium, et utrumque simul in unam personam dei et hominis ineffabili gratiae largitate coniunctum. Propter quod sequitur ac dicit: Et uidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et ueritatis. Si gratiam referamus ad scientiam, ueritatem ad sapientiam, puta nos ab illo duarum istarum rerum distinctione quam commendavimus non abhorrere. In rebus enim per tempus ortis illa summa gratia est quod homo in unitatem personae coniunctus est deo; in rebus uero aeternis summa ueritas recte tribuitur dei uerbo. Quod uero idem ipse est unigenitus a patre plenus gratiae et ueritatis, id actum est ut idem ipse sit in rebus pro nobis temporaliter gestis cui per eandem fidem mundamur ut eum stabiliter contemplemur in rebus aeternis. Illi autem praecipui gentium philosophi qui inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspicere potuerunt, tamen quia sine mediatore, id est sine homine Christo philosophati sunt, quem nec uenturum prophetis nec uenisse apostolis crediderunt, ueritatem detinuerunt sicut de illis dictum est in iniquitate. Non potuerunt enim in his rebus infirmis constituti nisi quaerere aliqua media per quae ad illa quae intellexerant sublimia pervenirent, atque ita in deceptores daemones inciderunt per quos factum est ut immutarent gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium. In talibus enim formis etiam idola instituerunt sive coluerunt. Scientia ergo nostra Christus est, sapientia quoque nostra idem Christus est. Ipse nobis fidem de rebus temporalibus inserit; ipse de sempiternis exhibet ueritatem. Per ipsum pergimus ad ipsum, tendimus per scientiam ad sapientiam; ab uno tamen eodemque Christo non recedimus in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Sed nunc de scientia loquimur, post de sapientia quantum ipse donaverit locuturi. Nec ista duo sic accipiamus quasi non liceat dicere uel istam sapientiam quae in rebus humanis est uel illam scientiam quae in divinis. Loquendi enim latiore consuetudine utraque sapientia, utraque scientia dici potest. Nullo modo tamen scriptum esset apud apostolum, alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, nisi et proprie singulis nominibus haec singula uocarentur, de quorum distinctione nunc agimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL