Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XX

25. Iam itaque uideamus quid sermo iste prolixus effecerit, quid collegerit, quo pervenerit. Beatos esse se uelle omnium hominum est, nec tamen omnium est fides qua cor mundante ad beatitudinem pervenitur. Ita fit ut per istam quam non omnes uolunt ad illam tendendum sit quam no potest esse qui nolit. Beatos esse se uelle omnes in corde suo uident, tantaque est in hac re naturae humanae conspiratio ut non fallatur homo qui hoc ex animo suo de animo conicit alieno; denique omnes id uelle nos novimus. Multi uero immortales se esse posse desperant, cum id quod omnes uolunt, id est beatus, nullus esse aliter possit; uolunt tamen etiam immortales esse si possint, sed non credendo quod possint non ita vivunt ut possint. Necessaria est ergo fides ut beatitudinem consequamur omnibus humanae naturae bonis, id est et animi et corporis. Haec autem fidem in Christo esse definitam qui in carne resurrexit a mortuis non moriturus ulterius, nec nisi per illum quemquam liberari a diaboli dominatu per remissionem peccatorum, in cuius diaboli partibus necesse est esse miseram uitam eandemque perpetuam, quae mors potius est dicenda quam uita, eadem fides habet. De qua et in hoc libro sicut potui pro spatio temporis disputavi, cum iam et in quarto libro huius operis multa de hac dixerim, sed ibi propter aliud, hic propter aliud; ibi scilicet ut ostenderem cur et quomodo Christus in plenitudine temporis a patre sit missus propter eos qui dicunt eum qui misit et eum qui missus est aequales natura esse non posse; hic autem ad distinguendam activam scientiam a contemplativa sapientia.

26. Placuit quippe uelut gradatim ascendentibus in utraque requirere apud interiorem hominem quandam sui cuiusque generis trinitatem sicut prius apud exteriorem quaesivimus ut ad illam trinitatem quae deus est pro nostro modulo, si tamen uel hoc possumus, saltem in aenigmate et per speculum contuendam exercitatiore in his inferioribus rebus mente ueniamus. Huius igitur uerba fidei quisquis in solis uocibus memoriae commendaverit nesciens quid significent (sicut solent qui graece nesciunt uerba graeca tenere memoriter, uel latina similiter uel cuiusque alterius linguae, qui eius ignari sunt), nonne habent quandam in suo animo trinitatem quia et in memoria sunt illi uerborum soni etiam quando inde non cogitat, et inde formatur acies recordationis eius quando de his cogitat, et uoluntas recordantis atque cogitantis utrumque coniungit? Nullo modo tamen dixerimus istum cum hoc agit secundum trinitatem interioris hominis agere sed potius exterioris quia id solum meminit et quando vult quantum vult intuetur quod ad sensum corporis pertinet qui uocatur auditus, nec aliud quam corporalium rerum, id est sonorum, tali cogitatione imagines uersat. Si autem quod uerba illa significant teneat et recolat, iam quidem aliquid interioris hominis agit, sed nondum dicendus uel putandus est uivere secundum interioris hominis trinitatem si ea non diligit quae ibi praedicantur, praecipiuntur, promittuntur. Potest enim etiam ad hoc tenere atque cogitare ut falsa esse existimans conetur etiam redarguere. Voluntas ergo illa quae ibi coniungit ea quae memoria tenebantur et ea quae inde in acie cogitationis impressa sunt implet quidem aliquam trinitatem cum ipsa sit tertia, sed non secundum eam uivitur quando illa quae cogitantur uelut falsa non placent. Cum autem uera esse creduntur et quae ibi diligenda sunt diliguntur, iam secundum trinitatem interioris hominis uivitur; secundum hoc enim uivit quisque quod diligit. Quomodo autem diligantur quae nesciuntur sed tantum creduntur? Iam quaestio ista tractata est in superioribus libris, et inventum neminem diligere quod penitus ignorat; ex his autem quae nota sunt diligi quando diligi dicuntur ignota. Nunc librum istum ita claudimus ut admoneamus quod iustus ex fide uivit, quae fides per dilectionem operatur ita ut uirtutem quoque ipsae quibus prudenter, fortiter, temperanter, iusteque uivitur omnes ad eandem referantur fidem; non enim aliter uerae poterunt esse uirtutes. Quae tamen in hac uita non ualent tantum ut aliquando non sit hic necessaria qualiumcumque remissio peccatorum, quae non fit nisi per eum qui sanguine suo uicit principem peccatorum. Ex hac fide et tali uita quaecumque notiones sunt in animo fidelis hominis cum memoria continentur et recordatione inspiciuntur et uoluntati placent, reddunt quandam sui generis trinitatem. Sed imago dei de qua in eius adiutorio post loquemur nondum in ipsa est, quod tunc melius apparebit cum demonstratum fuerit ubi sit, quod in futuro uolumine lector exspectet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL