Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De trinitate IntraText CT - Text |
7. Sed haec omnia quae dixi et quaecumque alia simili more locutionis humanae digne de deo dici uidentur et universae trinitati qui est unus deus et personis singulis in eadem trinitate conueniunt. Quis enim uel unum deum, quod est ipsa trinitas, uel patrem uel filium uel spiritum sanctum audeat dicere aut non uiventem aut nihil sentientem uel intellegentem, aut in ea natura qua inter se praedicantur aequales quemquam eorum esse mortalem sive corruptibilem sive mutabilem sive corporeum? Aut quisquam ibi neget aliquem potentissimum, iustissimum, speciosissimum, optimum, beatissimum? Si ergo haec atque huiusmodi omnia et ipsa trinitas et in ea singuli dici possunt, ubi aut quomodo trinitas apparebit? Redigamus itaque prius haec plurima ad aliquam paucitatem. Quae uita enim dicitur in deo ipsa est essentia eius atque natura. Non itaque deus uivit nisi uita quod ipse sibi est. Haec autem uita non talis est qualis inest arbori ubi nullus intellectus, nullus est sensus. Nec talis qualis inest pecori; habet enim uita pecoris sensum quinquepertitum sed intellectum habet nullum, at illa uita quae deus est sentit atque intellegit omnia, et sentit mente, non corpore quia spiritus est deus. Non autem sicut animalia quae habent corpora per corpus sentit deus; non enim ex anima constat et corpore, ac per hoc simplex illa natura sicut intellegit sentit, sicut sentit intellegit, idemque sensus qui intellectus est illi. Nec ita ut aliquando esse desistat aut coeperit; immortalis est enim. Nec frustra de illo dictum est quod solus habeat immortalitatem. Nam immortalitas eius uere immortalitas est in cuius natura nulla est commutatio. Ipsa est etiam uera aeternitas qua est immutabilis deus sine initio, sine fine, consequenter et incorruptibilis. Vna ergo eademque res dicitur sive dicatur aeternus deus sive immortalis sive incorruptibilis sive immutabilis, itemque cum dicitur uivens et intellegens quod est utique sapiens, hoc idem dicitur. Non enim percepit sapientiam quia esset sapiens, sed ipse sapientia est. Et haec uita eademque uirtus sive potentia, eademque species qua potens atque speciosius dicitur. Quid enim potentius et speciosius sapientia quae attingit a fine usque in finem fortiter et disponit omnia suaviter? Bonitas etiam atque iustitia numquid inter se in dei natura sicut in eius operibus distant tamquam duae diversae sint qualitates dei, una bonitas, alia iustitia? Non utique. Sed quae iustitia ipsa bonitas, et quae bonitas ipsa beatitudo. Incorporalis autem uel incorporeus ideo dicitur deus ut spiritus credatur uel intellegatur esse, non corpus.
8. Proinde si dicamus: 'Aeternus, immortalis, incorruptibilis, immutabilis, vivus, sapiens, potens, speciosus, iustus, bonus, beatus, spiritus,' horum omnium novissimum quod posui quasi tantummodo uidetur significare substantiam cetera uero huius substantiae qualitates; sed non ita est in illa ineffabili simplicique natura. Quidquid enim secundum qualitates illic dici uidetur secundum substantiam uel essentiam est intellegendum. Absit enim ut spiritus secundum substantiam dicatur deus et bonus secundum qualitatem, sed utrumque secundum substantiam. Sic omnia cetera quae commemoravimus unde in superioribus libris multa iam diximus. De quattuor igitur primis quae modo a nobis enumerata atque digesta sunt id est aeternus, immortalis, incorruptibilis, immutabilis, unum aliquid eligamus quia unum quattuor ista significant sicut iam disserui, ne per multa distendatur intentio, et illud potius quod positum est prius, id est aeternus. Hoc faciamus et de quattuor secundis quae sunt vivus, sapiens, potens, speciosus. Et quoniam uita qualiscumque inest et pecori cui sapientia non inest, duo uero ista, sapientia scilicet atque potentia, ita sunt inter se in homine comparata ut sancta scriptura diceret: Melior est sapiens quam fortis, speciosa porro etiam corpora dici solent; unum ex his quattuor quod eligimus sapiens eligatur, quamvis haec quattuor in deo non aequalia dicenda sint; nomina enim quattuor, res autem una est. De tertiis uero ultimis quattuor, quamvis in deo idem sit iustum esse quod bonum, quod beatum, idemque spiritum esse quod iustum et bonum et beatum esse, tamen quia in hominibus potest esse spiritus non beatus, potest et iustus et bonus nondum beatus, qui uero beatus est profecto et iustus et bonus et spiritus est; hoc potius eligamus quod nec in hominibus esse sine illis tribus potest, quod est beatus.