Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De trinitate IntraText CT - Text |
17. Sed nunc de his loquamur quae nota cogitamus et habemus in notitia etiam si non cogitemus, sive ad contemplativam scientiam pertineant quam proprie sapientiam, sive ad activam quam proprie scientiam nuncupandam esse disserui. Simul enim utrumque mentis est unius et imago dei una. Cum uero de inferiore distinctius et seorsus agitur tunc non est uocanda imago dei quamvis et tunc in ea nonnulla reperiatur similitudo illius trinitatis, quod in tertio decimo uolumine ostendimus. Nunc ergo simul de universa scientia hominis loquimur in qua nobis nota sunt quaecumque sunt nota, quae utique uera sunt alioquin nota non essent. Nemo enim falsa novit nisi cum falsa esse novit. Quod si novit, uerum novit; uerum est enim quod illa falsa sint. De his ergo nunc disserimus quae nota cogitamus et nota sunt nobis etiam si non cogitentur a nobis. Sed certe si ea dicere uelimus, nisi cogitata non possumus. Nam etsi uerba non sonent, in corde suo dicit utique qui cogitat. Vnde illud est in libro sapientiae: Dixerunt apud se cogitantes non recte. Exposuit enim quid sit, dixerunt apud se, cum addidit cogitantes. Huic simile est in evangelio quod quidam scribae cum audissent a domino dictum paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccato tua. Dixerunt intra se: Hic blasphemat. Quid est enim, Dixerunt intra se, nisi cogitando? Denique sequitur: Et cum uidisset Iesus cogitationes eorum dixit: Vtquid cogitatis mala in cordibus uestris? Sic Matthaeus. Lucas autem hoc idem ita narrat: Coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: Quis est hic qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus deus? Vt cognovit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus uestris? Quale est in libro sapientiae, dixerunt cogitantes, tale hic est, cogitaverunt dicentes. Et illic enim et hic ostenditur intra se atque in corde suo dicere id esse cogitando dicere. Dixerunt quippe intra se, et dictum est eis: Quid cogitatis? Et de illo divite cuius uberes fructus ager attulit ait ipse dominus: Et cogitabat intra se dicens.
18. Quaedam ergo cogitationes locutiones sunt cordis ubi et os esse dominus ostendit cum ait: Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Vna sententia duo quaedam hominis ora complexus est, unum corporis, alterum cordis. Nam utique unde illi hominem putaverant inquinari in os intrat corporis; unde autem dominus dixit inquinari hominem de cordis ore procedit. Ita quippe exposuit ipse quod dixerat. Nam paulo post de hac re discipulis suis: Adhuc et uos, inquit, sine intellectu estis? Non intellegitis quia omne quod in os intrat in uentrem uadit et in secessum emittitur? Hic certe apertissime demonstravit os corporis. At in eo quod sequitur os cordis ostendens: Quae autem procedunt, inquit, de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem. De corde enim exeunt cogitationes malae, et cetera. Quid hac expositione lucidius? Nec tamen quia dicimus locutiones cordis esse cogitationes ideo non sunt etiam uisiones exortae de notitiae uisionibus quando uerae sunt. Foris enim cum per corpus haec fiunt aliud est locutio, aliud uisio; intus autem cum cogitamus utrumque unum est. Sicut auditio et uisio duo quaedam sunt inter se distantia in sensibus corporis, in animo autem non est aliud atque aliud uidere et audire. Ac per hoc cum locutio foris non uideatur sed potius audiatur, locutiones tamen interiores, hoc est cogitationes, uisas dixit a domino sanctum evangelium, non auditas. Dixerunt, inquit, intra se: Hic blasphemat, deinde subiunxit: Et cum uidisset Iesus cogitationes eorum. Vidit ergo quod dixerunt. Vidit enim cogitatione sua cogitationes eorum quas illi soli se putabant uidere.
19. Quisquis igitur potest intellegere uerbum non solum antequam sonet, uerum etiam antequam sonorum eius imagines cogitatione uolvantur (hoc est enim quod ad nullam pertinet linguam, earum scilicet quae linguae appellantur gentium quarum nostra latina est), quisquis, inquam, hoc intellegere potest iam potest uidere per hoc speculum atque in hoc aenigmate aliquam uerbi illius similitudinem de quo dictum est: In principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. Necesse est enim cum uerum loquimur, id est quod scimus loquimur, ex ipsa scientia quam memoria tenemus nascatur uerbum quod eiusmodi sit omnino cuiusmodi est illa scientia de qua nascitur. Formata quippe cogitatio ab ea re quam scimus uerbum est quod in corde dicimus, quod nec graecum est nec latinum nec linguae alicuius alterius, sed cum id opus est in eorum quibus loquimur perferre notitiam aliquod signum quo significetur assumitur. Et plerumque sonus, aliquando etiam nutus, ille auribus, ille oculis exhibetur ut per signa corporalia etiam corporis sensibus uerbum quod mente gerimus innotescat. Nam et innuere quid est nisi quodam modo uisibiliter dicere? Est in scripturis sanctis huius sententiae testimonium. Nam in evangelio secundum Iohannem ita legitur: Amen, amen dico uobis quia unus ex uobis tradet me. Aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret. Erat ergo unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus. Innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei: Quis est de quo dicit? Ecce innuendo dixit quod sonando dicere non audebat. Sed haec atque huiusmodi signa corporalia sive auribus sive oculis praesentibus quibus loquimur exhibemus. Inventae sunt etiam litterae per quas possemus et cum absentibus conloqui, sed ista signa sunt uocum, cum ipsae uoces in sermone nostro earum quas cogitamus signa sint rerum.