Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput VIII

15. Illud autem quod ait idem apostolus: Cum autem ei omnia subiecta fuerint, tunc et ipse filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia, aut ideo dictum est ne quisquam putaret habitum Christi, qui ex humana creatura susceptus est, conversum iri postea in ipsam divinitatem uel, ut certius expresserim, deitatem, quae non est creatura sed est unitas trinitatis incorporea et incommutabilis, et sibimet consubstantialis et coaeterna natura. Aut si quisquam contendit, ut aliqui senserunt, ita dictum: Et ipse filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia, ut ipsam subiectionem, commutationem et conversionem credat futuram creaturae in ipsam substantiam uel essentiam creatoris, id est ut quae fuerat substantia creaturae fiat substantia creatoris, certe uel hoc concedit quod non habet ullam dubitationem nondum hoc fuisse factum cum dominus diceret: Pater maior me est. Dixit enim hoc non solum antequam ascendisset in caelum, uerum etiam antequam passus resurrexisset a mortuis. Illi autem qui putant humanam in eo naturam in deitatis substantiam mutari atque converti, et ita dictum: Tunc et ipse filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia, ac si diceretur: 'Tunc et ipse filius hominis et a uerbo dei suscepta humana natura commutabitur in eius naturam qui ei subiecit omnia,' tunc futurum putant cum post diem iudicii tradiderit regnum deo et patri. Ac per hoc etiam secundum istam opinionem adhuc pater maior est quam servi forma quae de uirgine accepta est. Quod si et aliqui hoc affirmant, quod iam fuerit in dei substantiam mutatus homo Christus Iesus, illud certe negare non possunt quod adhuc natura hominis manebat quando ante passionem dicebat: Quoniam pater maior me est. Vnde nulla cunctatio est secundum hoc esse dictum quod forma servi maior est pater, cui in forma dei aequalis est filius. Nec quisquam cum audierit quod ait apostolus: Cum autem dixerit quia omnia subiecta sunt, manifestum quia pater eum qui subiecit illi omnia, ita existimet de patre intellegendum quod subiecerit omnia filio ut ipsum filium sibi omnia subiecisse non putet. {Quod apostolus ad philippenses ostendit dicens: Nostra autem conversatio in caelis est; unde et salvatorem exspectamus dominum Iesum Christum, qui transfiguravit corpus humilitatis nostrae conforme ut fiat corpori gloriae suae, secundum operationem suam qua possit etiam sibi subicere omnia.} Inseparabilis enim est operatio patris et filii. Alioquin nec ipse pater sibi subiecit omnia, sed filius ei subiecit qui ei regnum tradidit et evacuat omnem principatum et omnem potestatem et uirtutem. De filio quippe ista dicta sunt: Cum tradiderit, inquit, regnum deo et patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et uirtutem. Ipse enim subiecit qui evacuat.

16. Nec sic arbitremur Christum traditurum regnum deo et patri ut adimat sibi. Nam et hoc quidam uaniloqui crediderunt. Cum enim dicitur: Tradiderit regnum deo et patri, non separatur ipse quia simul cum patre unus deus est. Sed divinarum scripturarum incuriosos et contentionum studiosos fallit uerbum quod positum est, donec. Ita namque sequitur: Oportet enim illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis, tamquam cum posuerit non sit regnaturus. Nec intellegunt ita dictum sicut est illud: Confirmatum est cor eius; non commovebitur donec uideat super inimicos suos. Non enim cum uiderit, iam commovebitur. Quid ergo est: Cum tradiderit regnum deo et patri, quasi modo non habeat regnum deus et pater? Sed quia omnes iustos quibus nunc regnat ex fide uiventibus mediator dei et hominum homo Christus Iesus perducturus est ad speciem quam uisionem dicit idem apostolus facie ad faciem, ita dictum est: Cum tradiderit regnum deo et patri, ac si diceretur: 'Cum perduxerit credentes ad contemplationem dei et patris.' Sicut enim dicit: Omnia mihi tradita sunt a patre meo; et nemo novit filium nisi pater, neque patrem quis novit nisi filius et cui uoluerit filius revelare; tunc revelabitur a filio pater cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et uirtutem, id est ut necessaria non sit dispensatio similitudinum per angelicos principatus et potestates et uirtutes. Ex quarum persona non inconvenienter intellegitur dici in cantico canticorum ad sponsam: Similitudines auri faciemus tibi cum distinctionibus argenti quoadusque rex in recubitu suo est; id est quoadusque Christus in secreto suo est, quia uita nostra abscondita est cum Christo in deo. Cum Christus, inquit, apparuerit uita uestra, tunc et uos cum ipso apparebitis in gloria. Quod antequam fiat, uidemus nunc per speculum in aenigmate, hoc est in similitudinibus; tunc autem facie ad faciem.

17. Haec enim nobis contemplatio promittitur actionum omnium finis atque aeterna perfectio gaudiorum. Filii enim dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus quoniam uidebimus eum sicuti est. Quod enim dixit famulo suo Moysi: Ego sum qui sum. Et dices itaque filiis Israhel: Qui est misit me ad uos; hoc contemplabimur cum uivemus in aeternum. Ita quippe ait: Haec est autem uita aeterna ut cognoscant te unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum. Hoc fiet cum uenerit dominus et inluminaverit occulta tenebrarum, cum tenebrae mortalitatis huius corruptionisque transierit. Tunc erit mane nostrum de quo in psalmo dicitur: Mane adstabo tibi et contemplabor. De hac contemplatione intellego dictum: Cum tradiderit regnum deo et patri, id est cum perduxerit iustos quibus nunc ex fide uiventibus regnat mediator dei et hominum homo Christus Iesus ad contemplationem dei et patris. Si desipio hic, corrigat me qui melius sapit; mihi aliud non uidetur. Neque enim quaeremus aliud cum ad illius contemplationem pervenerimus, quae nunc non est quamdiu gaudium nostrum in spe est. Spes autem quae uidetur non est spes. Quod enim uidet quis, quid et sperat? Si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus quoadusque rex in recubitu suo est. Tunc erit quod scriptum est: Adimplebis me laetitia cum vultu tuo. Illa laetitia nihil amplius requiretur quia nec erit quod amplius requiratur. Ostendetur enim nobis pater et sufficiet nobis. Quod bene intellexerat Philippus ut diceret: Domine, ostende nobis patrem et sufficit nobis. Sed nondum intellexerat eo quoque modo idipsum se potuisse dicere: 'Domine, ostende nobis te et sufficit nobis.' Vt enim hoc intellegeret, responsum est ei a domino: tanto tempore uobiscum sum et non cognovistis me? Philippe, qui me uidit, uidit et patre. Sed quia uolebat eum ex fide uivere antequam illud posset uidere, secutus est et ait: Non credis quia ego in patre et pater in me? Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, non per speciem. Contemplatio quippe merces est fidei, cui mercedi per fidem corda mundantur, sicut scriptum est: Mundans fide corda eorum. Probatur autem quod illi contemplationi corda mundentur illa maxime sententia: Beati mundicordes quoniam ipsi deum uidebunt. Et quia haec est uita aeterna, dicit deus in psalmis: Longitudinem dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum. Sive ergo audiamus: 'Ostende nobis filium,' sive audiamus: Ostende nobis patrem, tantumdem ualet quia neuter sine altero potest ostendi. Vnum quippe sunt, sicut ait: Ego et pater unum sumus. Denique propter ipsam inseparabilitatem sufficienter aliquando nominatur uel pater solus uel filius solus adimpleturus nos laetitia cum vultu suo.

18. Nec inde separatur utriusque spiritus, id est patris et filii spiritus, qui spiritus sanctus proprie dicitur, spiritus ueritatis quem hic mundum accipere non potest. Hoc est enim plenum gaudium nostrum quo amplius non est, frui trinitate deo ad cuius imaginem facti sumus. Propter hoc aliquando ita loquitur de spiritu sancto tamquam solus ipse sufficiat ad beatitudinem nostram; et ideo solus sufficit quia separari a patre et filio non potest, sicut pater solus sufficit quia separari a filio et spiritu sancto non potest, et filius ideo sufficit solus quia separari a patre et spiritu sancto non potest. Quid enim sibi vult quod ait: Si diligitis me, mandata mea servate, et ego rogabo patrem, et alium advocatum dabit uobis ut uobiscum sit in aeternum, spiritum ueritatis quem hic mundus accipere non potest, id est dilectores mundi? Animalis enim homo non percipit quae sunt spiritus dei. Sed adhuc uideri potest ideo dictum: Et ego rogabo patrem, et alium advocatum dabit uobis, quasi non sufficiat solus filius. Illo autem loco ita de illo dictum est tamquam solus omnino sufficiat: Cum uenerit ille spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem. Numquid ergo separatur hinc filius tamquam ipse non doceat omnem ueritatem, aut quasi hoc impleat spiritus sanctus quod minus potuit docere filius? Dicant ergo, si placet, maiorem esse filio spiritum sanctum quem minorem illo solent dicere. An quia non dictum est: 'Ipse solus,' aut: 'Nemo nisi ipse' uos docebit omnem ueritatem, ideo permittunt ut cum illo docere credatur et filius? Apostolus ergo separavit filium ab sciendis his quae dei sunt ubi ait: Sic et quae dei sunt nemo scit nisi spiritus dei! ut iam isti perversi possint ex hoc dicere quod et filium non doceat quae dei sunt nisi spiritus sanctus, tamquam maior minorem; cui filius ipse tantum tribuit ut diceret: Quia haec locutus sum uobis, tristitia cor uestrum implevit. Sed ego ueritatem dico: expedit uobis ut ego eam; nam si non abiero, advocatus non ueniet ad uos.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL