Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De trinitate IntraText CT - Text |
20. Tradet itaque regnum deo et patri dominus noster Iesus Christus, non se inde separato nec spiritu sancto, quoniam perducet credentes ad contemplationem dei ubi est finis omnium bonarum actionum et requies sempiterna et gaudium quod non auferetur a nobis. Hoc enim significat in eo quod ait: Iterum uidebo uos, et gaudebit cor uestrum, et gaudium uestrum nemo auferet a uobis. Huius gaudii similitudinem praesignabat Maria sedens ad pedes domini et intenta in uerbum eius, quieta scilicet ab omni actione et intenta in ueritatem secundum quendam modum cuius capax est ista uita, quo tamen praefiguraret illud quod futurum est in aeternum. Martha quippe sorore sua in necessitatis actione conversante quamvis bona et utili, tamen cum requies successerit transitura, ipsa requiescebat in uerbo domini. Et ideo dominus conquerenti Marthae quod eam soror non adiuvaret respondit: Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea. Non partem malam dixit quod agebat Martha, sed istam optimam quae non auferetur. Illa enim quae in ministerio indigentiae est, cum indigentia ipsa transierit, auferetur. Boni quippe operis transituri merces est requies permansura. In illa igitur contemplatione deus erit omnia in omnibus quia nihil ab illo aliud requiretur, sed solo ipso inlustrari perfruique sufficiet. Ideoque ille in quo spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus: Vnam, inquit, petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini per omnes dies uitae meae, ut contempler delectationem domini. Contemplabimur enim deum patrem et filium et spiritum sanctum cum mediator dei et hominum homo Christus Iesus tradiderit regnum deo et patre ut iam non interpellet pro nobis mediator et sacerdos noster, filius dei et filius hominis; sed et ipse in quantum sacerdos est, assumpta propter nos forma servi, subiectus sit ei qui illi subiecit omnia et cui subiecit omnia; ut in quantum deus est cum illo nos subiectos habeat, in quantum sacerdos nobiscum illi subiectus sit. Quapropter cum filius sit et deus et homo, alia substantia deus, alia homo, homo potius in filio quam filius in patre; sicut caro animae meae alia substantia est ad animam meam quamvis in uno homine quam anima alterius hominis ad animam meam.
21. Cum ergo tradiderit regnum deo et patri, id est cum credentes et uiventes ex fide pro quibus nunc mediator interpellat perduxerit ad contemplationem cui percipiendae susupiramus et gemimus, et transierit labor et gemitus, iam non interpellabit pro nobis tradito regno deo et patri. Hoc significans ait: Haec uobis locutus sum in similitudinibus; ueniet hora quando iam non in similitudinibus loquar uobis, sed manifeste de patre nuntiabo uobis; id est iam non erunt similitudines cum uisio fuerit facie ad faciem. Hoc est enim quod ait, sed manifeste de patre nuntiabo uobis, ac si diceret, 'manifeste patrem ostendam uobis.' Nuntiabo quippe ait quia uerbum eius est. Sequitur enim et dicit: Illa die in nomine meo petetis, et non dico uobis quia ego rogabo patrem; ipse enim pater amat uos quia uos me amatis et credidistis quia ego a deo exivi. Exivi a patre et ueni in hunc mundum: iterum relinquo mundum et uado ad patrem. Quid est, a patre exii, nisi 'non in ea forma qua aequalis sum patri sed aliter, id est in assumpta creatura minor apparui'? Et quid est, ueni in hunc mundum, nisi 'formam servi quam me exinaniens accepi etiam peccatorum qui mundum istum diligunt oculis demonstravi'? Et quid est, iterum relinquo mundum, nisi 'ab aspectu dilectorum mundi aufero quod uiderunt'? Et quid est, uado ad patrem, nisi 'doceo me sic intellegendum a fidelibus meis quomodo aequalis sum patri'? Hoc qui credunt digni habebuntur perduci a fide ad speciem, id est ad ipsam uisionem, quo perducens dictus est tradere regnum deo et patri. Fideles quippe eius quos redemit sanguine suo dicti sunt regnum eius pro quibus nunc interpellat; tunc autem illic eos sibi faciens inhaerere ubi aequalis est patri, non iam rogabit patrem pro eis. Ipse enim, inquit, pater amat uos. Ex hoc enim rogat quo minor est patre; quo uero aequalis exaudit cum patre. Vnde se ab eo quod dixit: Ipse enim pater amat uos, utique ipse non separat; sed secundum ea facit intellegi quae supra commemoravi satisque insinuavi, plerumque ita nominari unamquamque in trinitate personam ut et aliae illic intellegantur. Sic itaque dictum est: Ipse enim pater amat uos, ut consequenter intellegatur et filius et spiritus sanctus; non quia modo nos non amat qui proprio filio non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit eum; sed tales nos amat deus quales futuri sumus, non quales sumus. Quales enim amat, tales in aeternum conservat, quod tunc erit cum tradiderit regnum deo et patri qui nunc interpellat pro nobis, ut iam non roget patrem quia ipse pater amat nos. Quo autem merito nisi fidei qua credimus antequam illud quod promittitur uideamus? Per hanc enim pervenimus ad speciem ut tales amet quales amat ut simus, non quales odit quia sumus, et hortatur ac praestat ne tales esse semper uelimus.
22. Quapropter cognita ista regula intellegendarum scripturarum de filio dei ut distinguamus quid in eis sonet secundum formam dei in qua est et aequalis est patri, et quid secundum formam servi quam accepit et minor est patre, non conturbabimur tamquam contrariis ac repugnantibus inter se sanctorum librorum sententiis. Nam secundum formam dei aequalis est patri et filius et spiritus sanctus quia neuter eorum creatura est sicut iam ostendimus; secundum formam autem servi minor est patre quia ipse dixit: Pater maior me est; minor est se ipso quia de illo dictum est: Semetipsum exinanivit; minor est spiritu sancto quia ipse ait: Qui dixerit blasphemiam in filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit in spiritum sanctum, non dimittetur ei. Et in ipso uirtutes operatus est dicens: Si ego in spiritu dei eicio daemonia, certe supervenit super uos regnum dei. Et apud Esaiam dicit, quam lectionem ipse in synagoga recitavit et de se completam sine scrupulo dubitationis ostendit: Spiritus, inquit, domini super me; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem, et cetera; ad quae facienda ideo se dicit missum quia spiritus domini est super eum. Secundum formam dei omnia per ipsum facta sunt; secundum formam servi ipse factus est ex muliere, factus sub lege. Secundum formam dei ipse et pater unum sunt; secundum formam servi non uenit facere uoluntatem suam sed uoluntatem eius qui misit eum. Secundum formam dei sicut habet pater uitam in semetipso, sic dedit et filio uitam habere in semetipso; secundum formam servi tristis est anima eius usque ad mortem, et: Pater, inquit, si fieri potest, transeat hic calix. Secundum formam dei ipse est uerum deus et uita aeterna; secundum formam servi factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
23. Secundum formam dei, omnia quae habet pater ipsius sunt: Et omnia tua mea sunt, inquit, et mea tua; secundum formam servi non est doctrina ipsius sed illius qui eum misit.