Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XII

28. Nisi tamen idem ipse esset filius hominis propter formam servi quam accepit qui est filius dei propter dei formam in qua est, non diceret apostolus Paulus de principibus huius saeculi: Si enim cognovissent, numquam dominum gloriae crucifixissent. Ex forma enim servi crucifixus est, et tamen dominus gloriae crucifixus est. Talis enim erat illa susceptio quae deum hominem faceret et hominem deum. Quid tamen propter quid et quid secundum quid dicatur, adiuvante domino prudens et diligens et pius lector intellegit. Nam ecce diximus quia secundum id quod deus est glorificat suos, secundum hoc utique quod dominus gloriae est; et tamen dominus gloriae crucifixus est, quia recte dicitur et deus crucifixus, non ex uirtute divinitatis sed ex infirmitate carnis; sicut dicimus quia secundum id quod deus est iudicat, hoc est ex potestate divina non ex humana, et tamen ipse homo iudicaturus est sicut dominus gloriae crucifixus est. Ita enim aperte dicit: Cum uenerit filius hominis in gloria sua et omnes angeli cum eo, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes, et cetera quae de futuro iudicio usque ad ultimam sententiam in eo loco praedicantur. Et iudaei quippe, qui in malitia perseverantes in illo iudicio puniendi sunt, sicut alibi scriptum est: Videbunt in quem pupugerunt. Cum enim et boni et mali uisuri sint iudicem uivorum et mortuorum, procul dubio eum uidere mali non poterunt nisi secundum formam qua filius hominis est, sed tamen in claritate in qua iudicabit, non in humilitate in qua iudicatus est. Ceterum illam dei formam in qua aequalis est patri procul dubio impii non uidebunt. Non enim sunt mundicordes: Beati enim mundicordes quoniam ipsi deum uidebunt. Et ipsa uisio est facie ad faciem, quae summum praemium promittitur iustis; et ipsa fiet cum tradet regnum deo et patri, in quo et suae formae uisionem vult intellegi, subiecta deo universa creatura et ipsa in qua filius dei filius hominis factus est, quia secundum hanc et ipse filius tunc subiectus illi erit qui ei subiecit omnia ut sit deus omnia in omnibus. Alioquin si filius dei iudex in forma in qua aequalis est patri etiam impiis cum iudicaturus est apparebit, quid est quod pro magno dilectori suo pollicetur dicens: Et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi? Quapropter filius hominis iudicaturus est, nec tamen ex humana potestate sed ex ea qua filius dei est; et rursus filius dei iudicaturus est, nec tamen in ea forma apparens in qua deus est aequalis patri, sed in ea qua filius hominis est.

29. Itaque utrumque dici potest, et: 'Filius hominis iudicabit,' et : 'Non filius hominis iudicabit,' quia filius hominis iudicabit ut uerum sit quod ait: Cum uenerit filius hominis, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes; et non filius hominis iudicabit ut uerum sit quod ait: Ego non iudicabo, et: Ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat et iudicet. Nam secundum id quod in iudicio non forma dei sed forma filii hominis apparebit, nec ipse pater iudicabit. Secundum hoc enim dictum est: Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit filio. Quod utrum ex illa locutione dictum sit quam supra commemoravimus ubi ait: Sic dedit filio habere uitam in semetipso, ut significaret quia sic genuit filium, an ex illa qua loquitur apostolus dicens: Propter quod eum suscitavit et donavit ei nomen quod est super omne nomen. --- Hoc enim de filio hominis dictum est secundum quem dei filius suscitatus est a mortuis. Ille quippe in forma dei aequalis est patri, ex quo se exinanivit formam servi accipiens; in ipsa forma servi et agit et patitur et accipit, quae consequenter contexit apostolus: Humiliavit se factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod eum exaltavit et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia dominus Iesus in gloria est dei patris. --- Vtrum ergo secundum illam an secundum istam locutionem dictum sit: Omne iudicium dedit filio, satis hinc apparet quia se secundum illud diceretur secundum quod dictum est: Dedit filio habere uitam in semetipso, non utique diceretur: Pater non iudicat quemquam. Secundum hoc enim quod aequalem pater genuit filium iudicat cum illo. Secundum hoc ergo dictum est quod in iudicio non forma dei sed forma filii hominis apparebit. Non quia non iudicabit qui dedit omne iudicium filio, cum de illo dicat filius: Est qui quaerat et iudicet; sed ita dictum est: Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit filio ac si diceretur: 'Patrem nemo uidebit in iudicio uivorum et mortuorum, sed omnes filium,' quia et filius hominis est ut possit et ab impiis uideri cum et illi uidebunt in quem pupugerunt.

30. Quod ne conicere potius quam aperte demonstrare uideamur, proferimus eiusdem domini certam manifestamque sententiam qua ostendamus ipsam fuisse causam ut diceret: Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit filio, quia iudex forma filii hominis apparebit, quae forma non est patris sed filii, nec ea filii in qua aequalis est patri sed in qua minor est patre, ut sit in iudicio conspicuus et bonis et malis. Paulo post enim dicit: Amen dico uobis quia qui uerbum meum audit et credit ei qui me misit, habet uitam aeternam, et in iudicium non ueniet sed transiet de morte in uitam. Haec uita aeterna est illa uisio quae non pertinet ad malos. Deinde sequitur: Amen, amen dico uobis quia ueniet hora et nunc est cum mortui audient uocem filii dei, et qui audierint uivent. Et hoc proprium est piorum qui sic audiunt de incarnatione eius ut credant quia filius dei est, id est sic eum propter se factum accipiunt minorem patre in forma servi ut credant quia aequalis est patri in forma dei. Et ideo sequitur et hoc ipsum commendans dicit: Sicut enim habet pater uitam in semetipso, ita dedit et filio uitam habere in semetipso. Deinde uenit ad uisionem suae claritatis in qua uenturus est ad iudicium, quae uisio communis erit et impiis et iustis. Sequitur enim et dicit: Et potestatem dedit ei et iudicium facere quoniam filius hominis est. Puto nihil esse manifestius. Nam quia filius dei est et aequalis est patri, non accipit hanc potestatem iudicii faciendi sed habet illam cum patre in occulto; accipit autem illam ut boni et mali eum uideant iudicantem quia filius hominis est. Visio quippe filii hominis exhibebitur et malis; nam uisio formae dei non nisi mundis corde, quia ipsi deum uidebunt; id est solis piis quorum dilectioni hoc ipsum promittit quia ostendet se ipsum illis. Et ideo uide quid sequitur: Nolite mirari hoc, inquit. Quid nos prohibet mirari nisi illud quod revera miratur omnis qui non intellegit ut ideo diceret patre dedisse ei potestatem et iudicium facere quoniam filius hominis est, cum magis quasi hoc exspectaretur ut diceret, 'quoniam filius dei est'? Sed quia filium dei secundum id quod in forma dei aequalis est patri uidere iniqui non possunt, oportet autem ut iudicem uivorum et mortuorum cum coram iudicabuntur et iusti uideant et iniqui. Nolite, inquit, hoc mirari, quoniam ueniet hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient uocem eius; et prodient qui bona gesserunt in resurrectionem uitae; qui mala gesserunt in resurrectionem iudicii. Ad hoc ergo oportebat ut ideo acciperet illam potestatem quia filius hominis est ut resurgentes omnes uiderent eum in forma in qua uideri ab omnibus potest, sed alii ad damnationem, alii ad uitam aeternam. Quae est autem uita aeterna nisi illa uisio quae non conceditur impiis? Vt cognoscant te, inquit, unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum. Quomodo et ipsum Iesum Christum nisi quemadmodum unum uerum deum qui ostendet se ipsum illis, non quomodo se ostendet etiam puniendis in forma filii hominis?

31. Secundum illam uisionem bonus est secundum quam uisionem deus apparet mundis corde, quoniam: Quam bonus deus Israhel rectis corde! Quando autem iudicem uidebunt mali, non eis uidebitur bonus quia non ad eum gaudebunt corde, sed tunc se plangent omnes tribus terrae in numero utique malorum omnium et infidelium. Propter hoc etiam illi, qui eum dixerat magistrum bonum quaerens ab eo consilium consequendae uitae aeternae, respondit: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus nisi unus deus; cum et hominem alio loco dicat bonum ipse dominus: Bonus homo, inquit, de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Sed quia ille uitam aeternam quaerebat, uita autem aeterna est in illa contemplatione qua non ad poenam uidetur deus sed ad gaudium sempiternum, et non intellegebat cum quo loquebatur quia tantummodo eum filium hominis arbitrabatur: Quid me interrogas, inquit, de bono? Id est: 'Istam formam quam uides, quid interrogas de bono, et uocas me secundum quod uides magistrum bonum? Haec forma filii hominis est; haec forma accepta est; haec forma apparebit in iudicio non tantum iustis sed et impiis, et huius formae uisio non erit in bonum eis qui male agunt. Est autem uisio formae meae in qua cum essem non rapinam arbitratus sum esse aequalis deo, sed ut hanc acciperem me ipsum exinanivi.' Ille ergo unus deus pater et filius et spiritus sanctus qui non apparebit nisi ad gaudium quod non auferetur a iustis, cui gaudio futuro suspirat qui dicit: Vnam petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini per omnes dies uitae meae, ut contempler delectationem domini; unus ergo deus ipse est solus bonus ad hoc, quia nemo eum uidet ad luctum et planctum sed tantum ad salutem et laetitiam ueram. 'Secundum illam formam si me intellegis, bonus sum; si autem secundum hanc solam, quid me interrogas de bono si inter illos eris qui uidebunt in quem pupugerunt, et ipsa uisio malum eis erit quia poenalis erit?' Ex ista sententia dixisse dominum: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus nisi unus deus, his documentis quae commemoravi probabile est, quia uisio illa dei qua contemplabimur incommutabilem atque humanis oculis invisibilem dei substantiam quae solis sanctis promittitur --- quam dicit apostolus Paulus facie ad faciem; et de qua dicit apostolus Iohannes: Similes ei erimus quoniam uidebimus eum sicuti est; et de qua dicitur: Vnam petii a domino, ut contempler delectationem domini; et de qua dicit ipse dominus: Et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi; et propter quam solam fide corda mundamus ut simus beati mundicordes quoniam ipsi deum uidebunt; et si qua alia de ista uisione dicta sunt quae copiosissime sparsa per omnes scripturas invenit quisquis ad eam quaerendam oculum amoris intendit --- sola est summum bonum nostrum cuius adipsiscendi causa praecipimur agere quidquid recte agimus. Visio uero illa filii hominis quae praenuntiata est cum congregabuntur ante eum omnes gentes et dicenti ei: Domine, quando te uidimus esurientem et sitientem? et cetera, nec bonum erit impiis qui mittentur in ignem aeternum, nec summum bonum erit iustis. Adhuc enim uocat eos ad regnum quod eis paratum est ab initio mundi. Sicut enim illis dicet: Ite in ignem aeternum, sic istis: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum. Et sicut ibunt illi in ambustionem aeternam, sic iusti in uitam aeternam. Quid est autem uita aeterna nisi ut cognoscant te, inquit, unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum: Sed iam in ea claritate de qua dicit patri: quam habui apud te priusquam mundus fieret. Tunc enim tradet regnum deo et patri ut intret servus bonus in gaudium domini sui, et abscondat eos quos possidet deus in abscondito vultus sui a conturbatione hominum, eorum scilicet qui tunc conturbabuntur audientes illam sententiam. A quo auditu malo iustus non timebit si modo protegatur in tabernaculo, id est in fide recta catholicae ecclesiae, a contradictione linguarum, id est a calumniis haereticorum. Si uero est alius intellectus uerborum domini quibus ait: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus nisi unus deus, dum tamen non ideo credatur maioris bonitatis esse patris quam filii substantia secundum quam uerbum est per quod facta sunt omnia nihilque abhorret a sana doctrina, securi utamur non uno tantum sed quotquot reperiri potuerint. Tanto enim fortius convincuntur haeretici quanto plures exitus patent ad eorum laqueos evitandos. Sed ea quae adhuc consideranda sunt ab alio iam petamus exordio.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL