Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput VI

11. Ideo autem nusquam scriptum est quod deus pater maior sit spiritu sancto, uel spiritus sanctus minor deo patre, quia non sic est assumpta creatura in qua appareret spiritus sanctus sicut assumptus est filius hominis in qua forma ipsius uerbi dei persona praesentaretur; non ut haberet uerbum dei sicut alii sancti sapientes, sed prae participibus suis; non utique quod amplius habebat uerbum ut esset quam ceteri excellentiore sapientia, sed quod ipsum uerbum erat. Aliud est enim uerbum in carne, aliud uerbum caro; id est aliud est uerbum in homine, aliud uerbum homo. Caro enim pro homine posita est in eo quod ait: Verbum caro factum est, sicut et illud: Et uidebit omnis caro salutare dei. Non enim sine anima uel sine mente, sed ita omnis caro ac si diceretur 'omnis homo.' Non ergo sic est assumpta creatura in qua appareret spiritus sanctus sicut assumpta est caro illa et humana illa forma est uirgine Maria. Neque enim columbam beatificavit spiritus, uel illum flatum uel illum ignem sibique et personae suae in unitatem habitumque coniunxit in aeternum; aut uero mutabilis et conuertibilis est natura spiritus sancti ut non haec ex creatura fierent, sed ipse in illud atque illud mutabiliter uerteretur sicut aqua in glaciem. Sed apparuerunt ista sicut opportune apparere debuerunt creatura serviente creatori et ad nutum eius incommutabiliter in se ipso permanentis ad eum significandum et demonstrandum, sicut significari et demonstrari mortalibus oportebat, mutata atque conuersa. Proinde quamquam illa columba spiritus dicta sit, et de illo igne cum diceretur: Visae sunt illis, inquit, linguae divisae uelut ignis qui et insedit super unumquemque eorum, et coeperunt linguis loqui quemadmodum spiritus dabat eis pronuntiare, ut ostenderet per illum ignem spiritum demonstratum sicut per columbam; non tamen ita possumus dicere spiritum sanctum et deum et columbam aut et deum et ignem, sicut dicimus filium et deum et hominem nec sicut dicimus filium agnum dei, non solum Iohanne baptista dicente: Ecce agnus dei, sed etiam Iohanne evangelista uidente agnum occisum in apocalypsi. Illa quippe uisio prophetica non est exhibita oculis corporeis per formas corporeas sed in spiritu per spiritales imagines corporum. Columbam uero illam et ignem oculis uiderunt quicumque uiderunt, quamquam de igne disceptari potest utrum oculis an spiritu uisus sit propter uerba sic posita; non enim ait: 'Viderunt linguas divisas uelut ignem,' sed: Visae sunt eis. Non autem sub eadem significatione solemus dicere: 'Visum est mihi,' qua dicimus: 'Vidi.' Et in illis quidem spiritalibus uisis imaginum corporalium solet dici et 'Visum est mihi' et Vidi, in istis uero quae per expressam corporalem speciem oculis demonstrantur non solet dici 'Visum est mihi' sed Vidi. De illo ergo igne potest esse quaestio quomodo uisus sit, utrum intus in spiritu tamquam foris, an uere foris coram oculis carnis; de illa uero columba quae dicta est corporali specie descendisse nullus umquam debitavit quod oculis uisa sit. Nec sicut dicimus filium petram (scriptum est enim: Petra autem erat Christus), ita possumus dicere spiritum columbam uel ignem. Illa enim petra iam erat in creatura et per actionis modum connuncupata est nomine Christi quem significabat, sicut lapis ille quem Iacob positum ad caput etiam unctione ad significandum dominum assumpsit; sicut Isaac Christus erat cum ad se immolandum ligna portabat. Accessit istis actio quaedam significativa iam exsistentibus; non autem sicut illa columba et ignis ad haec tantummodo significanda repente exstiterunt. Magis ista similia mihi uidentur flammae illi quae in rubo apparuit Moysi, et illi columnae quam populus in heremo sequebatur, et fulguribus ac tonitribus quae fiebat cum lex daretur in monte. Ad hoc enim rerum illarum corporalis exstitit species ut aliquid significaret atque praeteriret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL