Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De trinitate IntraText CT - Text |
17. Ac primum in eo quod in genesi scriptum est locutum deum cum homine quem de limo finxerat, si excepta figurata significatione ut rei gestae fides etiam ad litteram teneatur ista tractamus, in specie hominis uidetur deus cum homine tunc locutus. Non quidem expresse hoc in libro positum est, sed circumstantia lectionis id resonat maxime illo quod scriptum est uocem dei audisse Adam deambulantis in paradiso ad uesperam et abscondisse se in medio ligni quod erat in paradiso, deoque dicenti: Adam, ubi es? respondisse: Audivi uocem tuam et abscondi me a facie tua quoniam nudus sum. Quomodo enim possit ad litteram intellegi talis dei deambulatio et conlocutio nisi in specie humana non uideo. Neque enim dici potest uocem solam factam ubi deambulasse dictus est deus, aut eum qui deambulabat in loco non fuisse uisibilem cum et Adam dicat quod se absconderit a facie dei. Quis erat ergo ille? Vtrum pater an filius an spiritus sanctus? An omnino deus indiscrete ipsa trinitas in forma hominis homini loquebatur? Contextio quidem ipsa scripturae nusquam transire sentitur a persona ad personam; sed ille uidetur loqui ad primum hominem qui dicebat: Fiat lux, et: Fiat firmamentum, et cetera per illos singulos dies, quem deum patrem solemus accipere dicentem ut fiat quidquid facere uoluit. Omnia enim per uerbum suum fecit, quod uerbum eius unicum filium eius secundum rectam fidei regulam novimus. Si ergo deus pater locutus est ad primum hominem et ipse deambulabat in paradiso ad uesperam et ab eius facie se in medio ligni paradisi peccator absconderat, cur non iam ipse intellegatur apparuisse Abrahae et Moysi et quibus uoluit quemadmodum uoluit per subiectam sibi commutabilem atque uisibilem creaturam, cum ipse in se ipso atque in substantia sua qua est incommutabilis atque invisibilis maneat? Sed fieri potuit ut a persona ad personam occulte scriptura transiret, et cum patrem dixisse narrasset: Fiat lux, et cetera quae per uerbum fecisse commemoratur, iam filium indicaret loqui ad primum hominem non aperte hoc explicans sed eis qui possent intellegendum intimans.
18. Qui ergo habet uires quibus hoc secretum possit mentis acie penetrare ut ei liquido appareat uel posse etiam patrem uel non posse nisi filium et spiritum sanctum per creaturam uisibilem humanis oculis apparere pergat in haec scrutanda, si potest, etiam uerbis enuntianda atque tractanda; res tamen quantum ad hoc scripturae testimonium attinet ubi deus cum homine locutus est, quantum existimo, occulta est quia etiam utrum soleret Adam corporeis oculis deum uidere non evidenter apparet, cum praesertim magna sit quaestio cuiusmodi oculi eis aperti fuerint quando uetitum cibum gustaverunt; hi enim antequam gustassent clausi erant. Illud tantum non temere dixerim si paradisum corporalem quendam locum illa scriptura insinuat, deambulare ibi deum nisi in aliqua corporea forma nullo modo potuisse. Nam et solas uoces factas quas audiret homo nec aliquam formam uideret dici potest; nec quia scriptum est: Abscondit se Adam a facie dei, continuo sequitur ut soleret eius faciem uidere. Quid si enim non quidem uidere ipse poterat sed uideri ipse metuebat ab eo cuius uocem audierat et deambulantis praesentiam senserat? Nam et Cain dixit deo: A facie tua abscondam me, nec ideo fateri cogimur eum solere cernere faciem dei corporeis oculis in qualibet forma uisibili, quamvis de facinore suo uocem interrogantis secumque loquentis audisset. Cuiusmodi autem loquela tunc deus exterioribus hominum auribus insonaret maxime ad primum hominem loquens, et invenire difficile est et non hoc isto sermone suscepimus. Verumtamen si solae uoces et sonitus fiebant quibus quaedam sensibilis praesentia dei primis illis hominibus praeberetur, cur ibi personam dei patris non intellegam nescio quandoquidem persona eius ostenditur et in ea uoce cum Iesus in monte coram tribus discipulis praefulgens apparuit et in illa ubi super baptizatum columba descendit et in illa ubi ad patrem de sua glorificatione clamavit eique responsum est: Et clarificavi et iterum clarificabo; non quia fieri potuit uox sine opere filii et spiritus sancti (trinitas quippe inseparabiliter operatur), sed quia ea uox facta est quae solius personam patris ostenderet, sicut humanam illam formam ex uirgine Maria trinitas operata est sed solius filii persona est, uisibilem namque filii solius personam invisibilis trinitas operata est. Nec nos aliquid prohibet illas uoces factas ad Adam non solum a trinitate factas intellegere sed etiam personam demonstrantes eiusdem trinitatis accipere. Ibi enim cogimur non nisi patris accipere ubi dictum est: Hic est filius meus dilectus; neque enim Iesus etiam spiritus sancti filius aut etiam suus filius credi aut intellegi potest. Et ubi sonuit: et clarificavi et iterum clarificabo, non nisi patris personam fatemur; responsio quippe est ad illam domini uocem qua dixerat: Pater, clarifica filium tuum, quod non potuit dicere nisi deo patri tantum non et spiritu sancto cuius non est filius. Hic autem ubi scriptum est: Et dixit dominus deus ad Adam, cur non ipsa trinitas intellegatur, nihil dici potest.
19. Similiter etiam quod scriptum est: Et dixit dominus ad Abraham: Exi de terra tua et de Cognatione tua et de domo patris tui, non est apertum utrum sola uox facta sit ad aures Abrahae an et oculis eius aliquid apparuerit. Paulo post autem aliquanto apertius dictum est: Et uisus est dominus Abrahae et dixit illi: semini tuo dabo terram hanc. Sed nec ibi expressum est in qua specie uisus ei sit dominus, aut utrum pater an filius an spiritus sanctus ei uisus sit. Nisi forte ideo putant filium uisum esse Abrahae quia non scriptum est: 'Visus est ei deus,' sed: Visus est ei dominus; tamquam enim proprie uidetur filius dominus uocari dicente apostolo: Nam et si sunt qui dicuntur dii sive in caelo sive in terra sicuti sunt dii multi et domini multi, sed nobis unus deum pater ex quo omnia et nos in ipso, et unus dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum. Sed cum et deus pater multis locis inveniatur dominus dictus sicut est illud: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te, et illud: Dixit dominus domino meo: Sede ad dexteram meam; cum etiam spiritus sanctus dominus dictus inveniatur ubi apostolus ait: Dominus autem spiritus est, et ne quisquam arbitraretur filium significatum et ideo dictum spiritum propter incorpoream substantiam, secutus contexuit: Vbi autem spiritus domini, ibi libertas; spiritum autem domini spiritum sanctum esse nemo dubitaverit. Neque hic ergo evidenter apparet utrum aliqua ex trinitate persona an deus ipse trinitas, de quo uno deo dictum est: Dominum deum tuum adorabis et illi soli servies, uisus fuerit Abrahae. Sub ilice autem Mambre tres uiros uidit quibus et invitatis hospitioque susceptis et epulantibus ministravit. Sic tamen scriptura illam rem gestam narrare coepit ut non dicat: 'Visi sunt ei tres uiri,' sed: Visus est ei dominus. Atque inde consequenter exponens quomodo ei sit uisus dominus attexit narrationem de tribus uiris quos Abraham per pluralem numerum invitat ut hospitio suscipiat; et postea singulariter sicut unum alloquitur, et sicut unus ei de Sara filium pollicetur, quem dominum dicit scriptura sicut in eiusdem narrationis exordio: Visus est, inquit, dominus Abrahae. Invitat ergo et pedes lavat et deducit abeuntes tamquam homines; loquitur autem tamquam cum domino deo sive cum ei promittitur filius sive cum ei Sodomae imminens interitus indicatur.