Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XI

20. Non parvam neque transitoriam considerationem postulat iste scripturae locus. Si enim uir unus uisus fuisset, iam illi qui dicunt et priusquam de uirgine nasceretur per suam substantiam uisibilem filium, quid aliud quam ipsum esse clamarent? Quoniam 'De patre,' inquiunt, 'dictum est: Invisibili soli deo.' Et tamen possem adhuc quaerere quomodo ante susceptam carnem habitu est inventus ut homo, quandoquidem pedes ei loti sunt et humanis epulis epulatuus est. Quomodo istud fieri poterat cum adhuc in forma dei esset, non rapinam arbitratus esse aequalis deo? Numquid enim iam semetipsum exinanierat formam servi accipiens, in similitudine hominum factus et habitu inventus ut homo, cum hoc quando fecerit per partum uirginis noverimus? quomodo igitur antequam hoc fecisset ut uir unus apparuit Abrahae? An illa forma uera non erat? Possem ista quaerere si unus uir apparuisset Abrahae idemque dei filius crederetur. Cum uero tres uisi sunt nec quisquam in eis uel forma uel aetate uel potestate maior ceteris dictus est, cur non hic accipiamus uisibiliter insinuatam per creaturam uisibilem trinitatis aequalitatem atque in tribus personis unam eandemque substantiam?

21. Nam ne quisquam putaret sic intimatum unum in tribus fuisse maiorem et eum dominum dei filium intellegendum, duos autem illos angelos eius quia cum tres uisi sunt, uni domino illic loquitur Abraham, sancta scriptura futuris talibus cogitationibus atque opinionibus contradicendo non praetermisit occurrere quando paulo post duos angelos dicit uenisse ad Loth in quibus et ille uir iustus qui de Sodomorum incendio meruit liberati ad unum dominum loquitur. Sic enim sequitur scriptura dicens: Abiit autem dominus postquam cessavit loquens ad Abraham, et Abraham reversus est ad locum suum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL