Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XII

21a. Venerunt autem duo angeli in Sodomis uespere. Hic attentius considerandum est quod ostendere institui. Cum tribus certe loquebatur Abraham et eum dominum singulariter appelavit. 'Forte,' inquit aliquis, 'unum ex tribus agnoscebat dominum, alios autem duos angelos eius.' Quid sibi ergo vult quod consequenter dicit scriptura: Abiit autem dominus postquam cessavit loquens ad Abraham, et Abraham reversus est ad locum suum. Venerunt autem duo angeli in Sodomis uespere? An forte ille unus abscesserat qui dominus cognoscebatur in tribus, et duos angelos qui cum illo erant ad consumendam Sodoma miserat? Ergo sequentia uideamus. Venerunt, inquit, duo angeli in Sodomis uespere. Loth autem sedebat ad portam Sodomorum. Et cum uidisset eos Loth, surrexit in obviam illis et adoravit in faciem super terram et dixit: Ecce, domini, divertite in domum pueri uestri. Hic manifestum est et duos angelos fuisse et in hospitium pluraliter invitatos et honorifice appellatos dominos cum fortasse homines putarentur.

22. Sed rursus movet quia nisi angeli dei cognoscerentur, non adoraret Loth in faciem super terram. Cur ergo tamquam tali humanitate indigentibus et hospitium praebetur et uictus? Sed quodlibet hic lateat, illud nunc quod suscepimus exsequamur. Duo apparent; angeli ambo dicuntur; pluraliter invitantur tamquam cum duobus pluraliter loquitur donec exeatur a Sodomis. Deinde sequitur scriptura et dicit: Et factum est postquam eduxerunt eos foras et dixerunt: Salvans salva animam tuam; ne respexeris retro neque stes in hac universa regine; in montem uade et ibi salvaberis ne forte comprehendaris. Dixit autem Loth ad eos: Rogo, domine, quoniam invenit puer tuus ante te miseraicordiam? An et hic hoc: Dixit ad eos: Rogo, domine, si iam ille discesserat qui dominus erat et angelos miserat? Cur dicitur, Rogo, domine, et non, 'Rogo, domini'? Aut si unum ex eis uoluit appellare, cur ait scriptura: Dixit autem Loth ad eos: Rogo, domine quoniam invenit puer tuus ante te misericordiam? An et hic intellegimus in plurali numero personas duas, cum autem idem duo tamquam unus conpellantur, unius substantiae unum dominum deum? Sed quas duas personas hic intellegimus? Patris et filii, an patris et spiritus sancti, an filii et spiritus sancti? Hoc forte congruentibus quod ultimum dixi. Missos enim se dixerunt, quod de filio et de spiritu sancto dicimus. Nam patrem missum nusquam scripturarum nobis occurrit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL