Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II

7. Sed alius est ordo naturalis in conuersione et mutabilitate corporum qui quamvis etiam ipse ad nutum dei serviat perseverantia tamen consuetudinis amisit admirationem, sicuti sunt quae uel brevissimis uel certe non longis intervallis temporum caelo, terra, marique mutantur sive nascentibus sive occidentibus rebus sive alias alter atque aliter apparentibus; alia uero quamvis ex ipso ordine uenientia tamen propter longiora intervalla temporum minus usitata, quae licet multi stupeant ab inquisitoribus huius saeculi comprehensa sunt et progressu generationum quo saepius repetita et a pluribus cognita eo minus mira sunt, sicuti sunt defectus luminarium et raro exsistentes quaedam species siderum et terrae motus et monstrosi partus animantium et quaeque similia, quorum nihil fit nisi dei uoluntate sed plerisque non apparet. Itaque licuit uanitati philosophorum etiam causis aliis ea tribuere uel ueris sed proximis, cum omnino uidere non possent superiorem ceteris omnibus causam, id est uoluntatem dei, uel falsis et ne ab ipsa quidem pervestigatione corporalium rerum atque motionum sed a sua suspicione et errore prolatis.

8. Dicam si potero quiddam exempli gratia quo haec apertiora sint. Est certe in corpore humano quaedam moles carnis et formae species et ordo distinctioque membrorum et temperatio ualetudinis. Hoc corpus inspirata anima regit eademque rationalis, et ideo quamvis mutabilis tamen quae possit illius incommutabilis sapientiae particeps esse ut sit participatio eius in idipsum, sicut in psalmo scriptum est de omnibus sanctis ex quibus tamquam lapidibus uivis aedificatur illa Hierusalem mater nostra aeterna in caelis. Ita enim canitur: Hierusalem quae aedificatur ut civitas, cuius participatio eius in idipsum. Idipsum quippe hoc loco illud summum et incommutabile bonum intellegitur quod deus est atque sapientia uoluntasque ipsius, cui cantatur alio loco: mutabis ea et mutabuntur; ut autem idem ipse es.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL