Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De trinitate IntraText CT - Text |
8a. Constituamus ergo animo talem sapientem cuius anima rationalis iam sit particeps incommutabilis aeternaeque ueritatis quam de omnibus suis actionibus consulat, nec aliquid omnino faciat quod non in ea cognoverit esse faciendum ut ei subditus eique obtemperans recte faciat. Iste si consulta summa ratione divinae iustitiae quam in secreto audiret aure cordis sui eaque sibi iubente in aliquo officio misericordiae corpus labore fatigaret aegritudinemque contraheret, consultisque medicis ab alio diceretur causam morbi esse corporis siccitatem, ab alio autem humoris immoderationem; unus eorum ueram causam diceret, alter erraret, uterque tamen de proximis causis, id est corporalibus pronuntiaret. At si illius siccitatis causa quaereretur et inveniretur uoluntarius labor, iam uentum esset ad superiorem causam quae ab anima proficisceretur ad afficiendum corpus quod regit; sed nec ipsa prima esset. Illa enim procul dubio superior erat in ipsa incommutabili sapientia cui hominis sapientis anima in caritate serviens et ineffabiliter iubenti obediens uoluntarium laborem susceperat. Ita non nisi dei uoluntas causa prima illius aegritudinis ueracissime reperiretur. Iam uero si in labore officioso et pio adhibuisset ille sapiens ministros conlaborantes secum in opere bono, nec tamen eadem uoluntate deo servientes sed ad carnalium cupiditatum suarum mercedem pervenire cupientes uel incommoda carnalia devitantes; adhibuisset etiam iumenta si hoc exigeret illius operis implendi procuratio, quae utique iumenta irrationalia essent animantia nec ideo moverent membra sub sarcinis quod aliquid de illo bono opere cogitarent sed naturali appetitu suae uoluptatis et devitatione molestiae; postremo adhibuisset ipsa etiam corpora omni sensu carentia quae illi operi essent necessaria, frumentum scilicet, uinum, oleum, uestem, nummum, codicem, et si qua huiusmodi. In his certe omnibus in illo opere uersantibus corporibus sive animatis sive inanimis quaecumque moverentur, attererentur, repararentur, exterminarentur, reformarentur, alio atque alio modo locis et temporibus affecta mutarentur --- num alia esset istorum omnium uisibilium et mutabilium factorum causa nisi illa invisibilis et incommutabilis uoluntas dei per animam iustam sicut sedem sapientiae cunctis utens et malis et irrationalibus animis et postremo corporibus, sive quae illis inspirarentur et animarentur sive omni sensu carentibus, cum primitus uteretur ipsa bona anima et sancta quam sibi ad pium et religiosum obsequium subdidisset?
9. Quod ergo de uno sapiente quamvis adhuc corpus mortale gestante, quamvis ex parte uidente, posuimus exempli gratia, hoc de aliqua domo ubi aliquorum talium societas est, hoc de civitate uel etiam de orbe terrarum licet cogitare si penes sapientes sancteque ac perfecte deo subditos sit principatus et regimen rerum humanarum.