Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De trinitate IntraText CT - Text |
9a. Sed hoc qui nondum est (oportet enim nos in hac peregrinatione prius mortaliter exerceri et per uires mansuetudinis et patientiae in flagellis erudiri), illa ipsam supernam atque caelestem unde peregrinamur patriam cogitemus. Illic enim dei uoluntas qui facit angelos suos spiritus et ministros suos ignem ardentem, in spiritibus summa pace atque amicitia copulatis et in unam uoluntatem quodam spiritali caritatis igne conflatis tamquam in excelsa et sancta et secreta sede praesidens uelut in domo sua et in templo suo. Inde se quibusdam ordinatissimis creaturae motibus primo spiritalibus deinde corporalibus per cuncta diffundit et utitur omnibus ad incommutabile arbitrium sententiae suae, sive incorporeis sive corporeis rebus, sive rationalibus sive irrationalibus spiritibus, sive bonis per eius gratiam sive malis per propriam uoluntatem. Sed quemadmodum corpora crassiora et inferiora per subtiliora et potentiora quodam ordine reguntur, ita omnia corpora spiritum uitae, et spiritus uitae irrationalis per spiritum uitae rationalem, et spiritus uitae rationalis desertor atque peccator per spiritum uitae rationalem pium et iustum, et ille per ipsum deum, ac sic universa creatura per creatorem suum ex quo et per quem et in quo etiam condita atque instituta est; ac per hoc uoluntas dei est prima et summa causa omnium corporalium specierum atque motionum. Nihil enim fit uisibiliter et sensibiliter quod non de interiore invisibili atque intellegibili aula summi imperatoris aut iubeatur aut permittatur secundum ineffabilem iustitiam praemiorum atque poenarum, gratiarum et retributionum, in ista totius creaturae amplissima quadam immensaque republica.
10. Si ergo apostolus Paulus quamvis adhuc portaret sarcinam corporis quod corrumpitur et aggravat animam, quamvis adhuc ex parte atque in aenigmate uideret, optans dissolvi et esse cum Christo et in semetipso ingemiscens, adoptionem exspectans redemptionem corporis sui, potuit tamen significando praedicare dominum Iesum Christum, aliter per linguam suam, aliter per epistulam, aliter per sacramentum corporis et sanguinis eius; nec linguam quippe eius nec membranas et atramentum nec significantes sonos lingua editos nec signa litterarum conscripta pelliculis corpus Christi et sanguinem dicimus, sed illud tantum quod ex fructibus terrae acceptum et prece mystica consecratum rite sumimus ad salutem spiritalem in memoriam pro nobis dominicae passionis, quod cum per manus hominum ad illam uisibilem speciem perducatur non sanctificatur ut sit tam magnum sacramentum nisi operante invisibiliter spiritu dei, cum haec omnia quae per corporales motus in illo opere fiunt deus operetur movens primitus invisibilia ministrorum sive animas hominum sive occultorum spirituum sibi subditas servitutes; quid mirum si etiam in creatura caeli et terrae, maris et aeris, facit deus quae vult sensibilia atque uisibilia ad se ipsum in eis sicut oportere ipse novit significandum et demonstrandum, non ipsa sua qua est apparente substantia quae omnino incommutabiliis est omnibusque spiritibus quos creavit interius secretiusque sublimior?