Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput V

11. Vi enim divina totam spiritalem corporalemque administrante creaturam omnium annorum certis diebus aduocantur aquae maris et effunduntur super faciem terrae. Sed cum hoc orante sancto Helia factum est quia praecesserat tam continua et tam longa serenitas ut fame deficerent homines, nec ea hora qua ille dei servus oravit aer ipse aliqua humida facie mox futurae pluviae signa praetulerat, consecutis tantis et tam uelociter imbribus apparuit uis divina quibus illud dispensabatur dabaturque miraculum. Ita deus operatur solemnia fulgura atque tonitrua. Sed quia in monte Sina inusitato modo fiebant uocesque illae non strepitu confuso edebantur sed eis quaedam signa dari certissimis indiciis apparebat, miracula erant. Quis attrahit humorem per radicem uitis ad botrum et uinum facit nisi deus qui et homine plantante et rigante incrementum dat? Sed cum ad nutum domini aqua in uinum invisitata celeritate conuersa est, etiam stultis fatentibus uis divina declarata est. Quis arbusta fronde ac flore solemniter uestit nisi deus? Verum cum floruit uirga sacerdotis Aaron, conlocuta est quodam modo cum dubitante humanitate divinitas. Et lignis certe omnibus et omnium animalium carnibus gignendis atque formandis communis est terrena materies, et quis ea facit nisi qui dixit ut haec terra produceret et in eodem uerbo suo quae creavit regit atque agit? Sed cum eandem materiam ex uirga Moysi in carnem serpentis proxime ac uelociter uertit, miraculum fuit, rei quidem mutabilis sed tamen inusitata mutatio. Quis autem animat quaeque uiva nascentia nisi qui et illum serpentem ad horam sicut opus fuerat animavit?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL