Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput VII

12. Hic uideo quid infirmae cogitationi possit occurrere, cur scilicet ista miracula etiam magicis artibus fiant. Nam et magi pharaonis similiter serpentes fecerunt et alia similia. Sed illud amplius est admirandum quomodo magorum illa potentia quae serpentes facere potuit ubi ad muscas minutissimas uentum est omnino defecit. Scinifes enim musculae sunt brevissimae qua tertia plaga superbus aegyptius populus caedebatur. Ibi certe deficientes magi dixerunt: Digitus dei est hoc. Vnde intellegi datur ne ipsos quidem transgressores angelos et aerias potestates in imam istam caliginem tamquam in sui generis carcerem ab illius sublimis aetheriae puritatis habitatione detrusas, per quas magicae artes possunt quidquid possunt, ualere aliquid nisi data desuper potestate. Datur autem uel ad fallendos fallaces sicut in aegyptios et in ipsos etiam magos data est ut in eorum spirituum seductione uiderentur admirandi a quibus fiebant, a dei ueritate damnandi; uel ad admonendos fideles ne tale aliquid facere pro magno desiderent, propter quod etiam nobis scripturae auctoritate sunt prodita; uel ad exercendam probandam manifestandamque iustorum patientiam. Neque enim parva uisibilium miraculorum potentia Iob cuncta quae habebat amisit et filios et ipsam corporis sanitatem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL