Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De trinitate IntraText CT - Text |
16. Aliud est enim ex intimo ac summo causarum cardine condere atque administrare creaturam, quod qui facit solus creator est deus; aliud autem pro distributis ab illo uiribus et facultatibus aliquam operationem forinsecus admovere ut tunc uel tunc sic uel sic exeat quod creatur. Ista quippe originaliter ac primordialiter in quadam textura elementorum cuncta iam creata sunt sed acceptis opportunitatibus prodeunt. Nam sicut matres gravidae sunt fetibus, sic ipse mundus gravidus est causis nascentium quae in illo non creantur nisi ab illa summa essentia ubi nec oritur nec moritur aliquid nec incipit esse nec desinit. Adhibere autem forinsecus accedentes causas quae tametsi non sunt naturales tamen secundum naturam adhibentur ut ea quae secreto naturae sinu abdita continentur erumpant quodam modo et foris creentur explicando mensuras et numeros et pondera sua quae in occulto acceperunt ab illo qui omnia in mensura et numero et pondere disposuit, non solum mali angeli sed etiam mali homines possunt sicut exemplo agriculturae supra docui.
17. Sed ne de animalibus quasi diversa ratio moveat quod habent spiritum uitae cum sensu appetendi quae secundum naturam sunt uitandique contraria, etiam hoc est uidere quam multi homines noverint ex quibus herbis aut carnibus aut quarumque rerum quibuslibet sucis et humoribus uel ita positis uel ita obrutis uel ita contritis uel ita commixtis quae animalia nasci soleant. Quorum se quis tam demens audeat dicere creatorem? Quid ergo mirum si quemadmodum potest nosse quilibet nequissimus homo unde illi uel illi uermes muscaeque nascantur, ita mali angeli pro subtilitate sui sensus in occultioribus elementorum seminibus norunt unde ranae serpentesque nascantur, et haec per certas et notas temperationum opportunitates occultis motibus adhibendo faciunt creari non creant? Sed illa homines quae solent ab hominibus fieri non mirantur. Quod si quisquam celeritates incrementorum forte miratur quod illa animantia tam cito facta sunt, attendat quemadmodum et ista pro modulo facultatis humanae ab hominibus procurentur. Vnde enim fit ut eadem corpora citius uermescant aestate quam hieme, citius in calidioribus quam in frigidioribus locis? Sed haec ab hominibus tanto difficilius adhibentur quanto desunt sensuum subtilitates et corporum mobilitates in membris terrenis et pigris. Vnde qualibuscumque angelis uicinas causas ab elementis contrahere quanto facilius est tanto mirabiliores in huiusmodi operibus eorum exsistunt celeritates.
18. Sed non est creator nisi qui principaliter ista format, nec quisquam hoc potest nisi ille penes quem primitus sunt omnium quae sunt mensurae, numeri et pondera et ipse est unus creator deus ex cuius ineffabili potentatu fit etiam ut quod possent hi angeli si permitterentur ideo non possint quia non permittuntur. Neque enim occurrit alia ratio cur non potuerint facere minutissimas muscas qui ranas serpentesque fecerunt nisi quia maior aderat dominatio prohibentis dei per spiritum sanctum, quod etiam ipsi magi confessi sunt dicentes: Digitus dei est hoc. Quid autem possint per naturam nec possint per prohibitionem, et quid per ipsius naturae suae conditionem facere non sinantur homini explorare difficile est, immo uero impossibile nisi per illud dominum dei quod apostolus commemorat dicens: Alii diudicatio spirituum. Novimus enim hominem posse ambulare et neque hoc posse si non permittatur, uolare autem non posse etiamsi permittatur. Sic et illi angeli quaedam possunt facere si permittantur ab angelis potentioribus ex imperio dei; quaedam uero non possunt nec si ab eis permittantur, quia ille non permittit a quo illis est talis naturae modus, qui etiam per angelos suos et illa plerumque non permittit quae concessit ut possint.
19. Exceptis igitur illis quae usitatissimo transcursu temporum in rerum naturae ordine corporaliter fiunt, sicuti sunt ortus occasusque siderum, generationes et mortes animalium, seminum et germinum innumerabiles diversitates, nebulae et nubes, nives et pluviae, fulgura et tonitrua, fulmina et grandines, uenti et ignes, frigus et aestus, et omnia talia; exceptis etiam illis quae in eodem ordine rara sunt, sicut defectus luminum et species inusitatae siderum et monstra et terrae motus et similia; exceptis ergo istis omnibus quorum quidem prima et summa causa non est nisi uoluntas dei --- unde et in psalmo cum quaedam huius generis commemorata essent: ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, ne quis ea uel fortuitu, uel causis tantummodo corporalibus uel etiam spiritalibus tamen praeter uoluntatem dei exsistentibus agi crederet, continuo subiecit: Quae faciunt uerbum eius.