Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

LIBER IV

Praefatio

1. Scientiam terrestrium caelestiumque rerum magni aestimares solet genus humanum. In quo profecto meliores sunt qui huic scientiae praeponunt nosse semetipsos, laudabiliorque est animus cui nota est uel infirmitas sua quam qui ea non respecta uias siderum scrutatur etiam cogniturus aut qui iam cognitas tenet ignorans ipse qua ingrediatur ad salutem ac firmitatem suam. Qui uero iam evigilavit in deum spiritus sancti calore excitatus atque in eius amore coram se uiluit ad eumque intrare uolens nec ualens eoque sibi lucente attendit in se invenitque se suamque aegritudinem illius munditiae contemperari non posse cognovit, flere dulce habet et eum deprecari ut etiam atque etiam misereatur donec exuat totam miseriam, et precari cum fiducia iam gratuito pignore salutis accepto per eius unicum salvatorem hominis et inluminatorem --- hunc ita egentem ac dolentem scientia non inflat quia caritas aedificat. Praeposuit enim scientiam scientiae; praeposuit scire infirmitatem suam magis quam scire mundi moenia, fundamenta terrarum et fastigia caelorum, et hanc apponendo scientiam apposuit dolorem, dolorem peregrinationis suae ex desiderio patriae suae et conditoris eius beati dei sui. In hoc genere hominum, in familia Christi tui, domine deus meus, si inter pauperes tuos gemo, da mihi de pane tuo respondere hominibus qui non esuriunt et sitiunt iustitiam sed satiati sunt et abundant. Satiavit autem illos phantasma eorum non ueritas tua quam repellendo resiliunt et in suam uanitatem cadunt. Ego certe sentio quam multa figmenta pariat cor humanum. Et quid est cor meum nisi cor humanum? Sed hoc oro deum cordis mei ut nihil ex eis figmentis pro solido uero eructuem in has litteras, sed inde ueniat in eas quidquid per me uenire potuerit unde mihi, quamvis proiecto a facie oculorum suorum et de longinquo redire conanti per uiam quam stravit humanitate divinitatis unigeniti sui, aura ueritatis eius aspergitur --- quam in tantum licet mutabilis haurio in quantum in ea nihil mutabile uideo, nec locis et temporibus sicut corpora, nec solis temporibus et quasi locis sicut spirituum nostrorum cogitationes, nec solis temporibus et nulla uel imagine locorum sicut quaedam nostrarum mentium ratiocinationes. Omnino enim dei essentia qua est nihil habet mutabile nec in aeternitate nec in ueritate nec in uoluntate quia aeterna ibi est ueritas, aeterna caritas; et uera ibi est caritas, uera aeternitas; et cara ibi est aeternitas, cara ueritas.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL