Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput XIII

16. Quapropter cum spiritus corpori praeponatur morsque sit spiritus a deo deseri, mors autem corporis ab spiritu deseri eaque sit poena in morte corporis ut quia spiritus uolens deseruit deum, deserat corpus invitus ut cum spiritus deum deserverit quia uoluit, deserat corpus etiamsi noluerit nec deserat cum uoluerit nisi aliquam sibi uim qua ipsum corpus perimatur intulerit, demonstravit spiritus mediatoris quam nulla poena peccati usque ad mortem carnis accesserit quia non eam deseruit invitus sed quia uoluit, quando uoluit, quomodo uoluit. Quippe dei uerbo ad unitatem commixtus hinc ait: Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me, et iterum sumo eam. Et hoc maxime mirati sunt sicut evangelium loquitur qui praesentes erant cum post illam uocem in qua figuram peccati nostri edidit, continuo tradidit spiritum. Longa enim morte cruciabantur ligno suspensi. Vnde latronibus ut iam morerentur et de ligno ante sabbatum deponerentur crura confracta sunt. Ille autem quia mortuus inventus est miraculo fuit. Hoc etiam Pilatum legimus fuisse miratum cum ab illo sepeliendum corpus domini peteretur.

17. Hic itaque deceptor qui fuit homini meditor ad mortem falsoque se opponit ad uitam nomine purgationis per sacra et sacrificia sacrilega quibus superbi seducuntur quia nec participationem mortis nostrae habere potuit nec resurrectionem suae, simplam quidem suam mortem ad duplam nostram potuit afferre; simplam uero resurrectionem in qua et sacramentum esset renovationis nostrae et eius quae in fine futura est evigilationis exemplum non utique potuit. Ille proinde qui spiritu vivus carnem suam mortuam resuscitavit, uerus uitae mediator illum spiritum mortuum et mortis mediatorem ab spiritibus in se credentium foras misit ut non regnaret intrinsecus sed forinsecus oppugnaret nec tamen expugnaret. Cui se ipse quoque temptandum praebuit ut ad superandas etiam temptationes eius mediator esset non solum per adiutorium uerum etiam per exemplum. At ille primitus ubi per omnes aditus ad interiora moliens inrepere expulsus est, post baptismum in heremo completa omni temptatione inlecebrosa quia vivum spiritum mortuus spiritu non invasit quoquo modo avidus mortis humanae conuertit se ad faciendam mortem quam potuit et permissus est in illud quod ex nobis mortale vivus mediator acceperat. Et ubi potuit aliquid facere ibi ex omni parte devictus est, et unde accepit exterius potestatem dominicae carnis occidendae inde interior qua nos tenebat potestas eius occisa est. Factum est enim ut uincula peccatorum multorum in multis mortibus per unius unam mortem quam peccatum nullum praecesserat solverentur. Quam propterea dominus pro nobis indebitam reddidit ut nobis debita non noceret. Neque enim cuiusquam iure potestatis exultus est carne, sed ipse se exuit. Nam qui posset non mori si nollet, procul dubio quia uoluit mortuus est, et ideo principatus et potestates exemplavit fiducialiter triumphans eas in semetipso. Morte sua quippe uno uerissimo sacrificio pro nobis oblato quidquid culparum erat unde nos principatus et potestates ad luenda supplicia iure detinebant purgavit, abolevit, exstinxit, et sua resurrectione in novam uitam nos praedestinatos uocavit, uocatos iustificavit, iustificatos glorificavit. Ita diabolus hominem quem per consensionem seductum tamquam iure integro possidebat, et ipse nulla corruptione carnis et sanguinis septus per istam corporis mortalis fragilitatem nimis egeno et infirmo tanto superbior quanto uelut ditior et fortior quasi pannoso et aerumnoso dominabatur, in ipsa morte carnis amisit. Quo enim cadentem non secutus impulit peccatorem illuc descendentem persecutus compulit redemptorem. Sic in mortis consortio filius dei nobis fieri dignatus est amicus quo non perveniendo meliorem se nobis atque maiorem putabat inimicus. Dicit enim redemptor noster: Maiorem dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat pro amicis suis. Quocirca etiam ipso domino se credebat diabolus superiorem in quantum illi dominus in passionibus cessit quia et de ipso intellectum est quod in psalmis legitur: Minuisti eum paulo minus ab angelis, ut ab iniquo uelut aequo iure adversus nos agente ipse occisus innocens eum iure aequissimo superaret {atque ita captivitatem propter peccatum factam captivaret} nosque liberaret a captivitate propter peccatum iusta suo iusto sanguine iniuste fuso mortis chirographum delens et iustificandos redimens peccatores.

18. Hinc etiam diabolus adhuc suos inludit quibus se per sua sacra uelut purgandis et potius implicandis atque mergendis falsus mediator opponit quod superbis facillime persuadet inridere atque contemnere mortem Christi a qua ipse quanto est alienior tanto ab eis creditur sanctior atque divinior. Qui tamen apud eum paucissimi remanserunt agnoscentibus gentibus et pia humilitate bibentibus pretium suum eiusque fiducia deserentibus hostem suum et concurrentibus ad redemptorem suum. Nescit enim diabolus quomodo illo et insidiante et furente utatur ad salutem fidelium suorum excelsissima sapientia dei, a fine superiore, quod est initium spiritalis creaturae, usque ad finem inferiorem, quod est mors corporis, pertendens fortiter et disponens omnia suaviter. Attingit enim ubique propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eam incurrit. A morte autem carnis alieno diabolo unde nimium superbus incedit mors alterius generis praeparatur in aeterno igne tartari quo non solum cum terrenis sed etiam cum aeriis corporibus excruciari spiritus possint. Superbi autem homines quibus Christus quia mortuus est uiluit ubi nos tam magno emit et istam mortem reddunt cum hominibus conditioni aerumnosae naturae quae trahitur a primo peccato et in illam cum illo praecipitabuntur. Quem propterea Christo praeposuerunt quia eos in istam deiecit quo per distantem naturam ipse non cecidit et quo propter eos per ingentem misericordiam ille descendit, et tamen se daemonibus esse meliores non dubitant credere eosque maledictis omnibus insectari detestarique non cessant, quos certe alienos ab huius mortis passione noverunt propter quam Christum contemnunt. Nec sic uolunt considerare quam fieri potuerit ut in se manes nec per se ipsum ex ulla parte mutabile uerbum dei per inferioris tamen naturae susceptionem aliquid inferius pati posset quod immundus daemon quia terrenum corpus non habet, pati non possit. Sic cum sint ipsi daemonibus meliores, tamen quia carnem portant mori sic possunt quemadmodum mori daemones quia non eam portant non utique possunt. Et cum de mortibus sacrificiorum suorum multum praesumant quae se fallacibus superbisque spiritibus immolare non sentiunt, aut si etiam sentiunt, aliquid sibi prodesse arbitrantur perfidorum et inuidorum amicitiam quorum intentionis nullum negotium est nisi impeditio reditus nostri.

19. Non intellegunt ne ipsos quidem superbissimos spiritus honoribus sacrificiorum gaudere potuisse nisi uni uero deo pro quo coli uolunt uerum sacrificium deberetur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL