Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput II

3. Pater igitur et filius simul una essentia et una magnitudo et una ueritas et una sapientia. Sed non pater et filius simul ambo unum uerbum quia non simul ambo unus filius. Sicut enim filius ad patrem refertur, non ad se ipsum dicitur, ita et uerbum ad eum cuius uerbum est refertur cum dicitur uerbum. Eo quippe filius quo uerbum et eo uerbum quo filius. Quoniam igitur pater et filius simul non utique unus filius, consequens est ut pater et filius simul non ambo unum uerbum. Et propterea non eo uerbum quo sapientia quia uerbum non ad se dicitur sed tantum relative ad eum cuius uerbum est sicut filius ad patrem; sapientia uero eo quo essentia.Et ideo quia una essentia, una sapientia. Quoniam uero et uerbum sapientia est, sed non eo uerbum quo sapientia (uerbum enim relative, sapientia essentialiter intellegitur), id dici accipiamus cum dicitur uerbum ac si dicatur nata sapientia, ut sit et filius et imago. Et haec duo cum dicuntur, id est 'nata sapientia,' in uno eorum eo quod est 'nata' et uerbum et imago et filius intellegatur, et in his omnibus nominibus non ostendatur essentia quia relative dicuntur; at in altero quod est 'sapientia,' quoniam et ad se dicitur (se ipsa enim sapiens est), etiam essentia demonstretur et hoc eius esse quod sapere. Vnde pater et filius simul una sapientia quia una essentia, et singillatim sapientia de sapientia sicut essentia de essentia. Quapropter non quia pater non est filius et filius non est pater, aut ille ingenitus, ille autem genitus, ideo non una essentia quia his nominibus relativa eorum ostenduntur. Vterque autem simul una sapientia et una essentia ubi hoc est esse quod sapere; non autem simul uterque uerbum aut filius quia non hoc est esse quod uerbum esse aut filium esse sicut iam satis ostendimus ista relative dici.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL