Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput VIII

13. Sed quoniam non potest acies animi simul omnia quae memoria tenet uno aspectu contueri, alternant uicissim cedendo ac succedendo trinitates cogitationum, atque ita fit ista innumerabiliter numerosissima trinitas, nec tamen infinita si numerus in memoria reconditarum rerum non excedatur. Ex quo enim coepit unusquisque sentire corpora quolibet corporis sensu, etiam si posset adiungere quae oblitus est, certus ac determinatus profecto numerus foret quamvis innumerabilis. Dicimus enim innumerabilia non solum infinita sed etiam quae ita finita sunt ut facultatem numerantis excedant.

14. Sed hinc adverti aliquanto manifestius potest aliud esse quod reconditum memoria tenet et aliud quod inde in cogitatione recordantis exprimitur, quamvis cum fit utriusque copulatio unum idemque uideatur, quia meminisse non possumus corporum species nisi tot quot sensimus et quantas sensimus et sicut sensimus (ex corporis enim sensu eas in memoria combibit animus); uisiones tamen illae cogitantium ex his quidem rebus quae sunt in memoria, sed tamen innumerabiliter atque omnino infinite multiplicantur atque uariantur. Vnum quippe solem memini quia sicuti est unum uidi; si uoluero autem duos cogito uel tres uel quotquot uolo, sed ex eadem memoria qua unum memini formatur acies multos cogitantis. Et tantum memini quantum uidi; si enim maiorem uel minorem memini quam uidi, iam non memini quod uidi et ideo nec memini. quia uero memini, tantum memini quantum uidi. Vel maiorem tamen pro uoluntate cogito uel minorem. Et ita memini ut uidi, cogito autem sicut uolo currentem et ubi uolo stantem, unde uolo et quo uolo uenientem. Quadrum etiam mihi cogitare in promptu est cum rotundum meminerim, et cuiuslibet coloris cum solem uiridem numquam uiderim et ideo non meminerim, atque ut solem ita cetera. Hae autem rerum formae quoniam corporales atque sensibiles sunt, errat quidem animus cum eas opinatur eo modo foris esse quomodo intus cogitat uel cum iam interierunt foris et adhuc in memoria retinentur, uel cum aliter etiam quod meminimus non recordandi fide sed cogitandi uarietate formatur.

15. Quamquam saepissime credamus etiam uera narrantibus quae ipsi sensibus perceperunt. Quae cum in ipso auditu quando narrantur cogitamus, non uidetur ad memoriam retorqueri acies ut fiant uisiones cogitantium; neque enim ea nobis recordantibus sed alio narrante cogitamus. Atque illa trinitas non hic uidetur expleri quae fit cum species in memoria latens et uisio recordantis tertia uoluntate copulantur. Non enim quod latebat in memoria mea sed quod audio, cogito cum aliquid mihi narratur. Non ipsas uoces loquentis dico ne quisquam putet in illam me exisse trinitatem quae foris in sensibilibus et in sensibus agitur, sed eas cogito corporum species quas narrans uerbis sonisque significat, quas utique non reminiscens sed audiens cogito. Sed si diligentius consideremus, nec tunc exceditur memoriae modus. Neque enim uel intellegere possem narrantem si ea quae dicit et si contexta tunc primum audirem, non tamen generaliter singula meminissem. Qui enim mihi narrat uerbi gratia aliquem montem silva exutum et oleis indutum, ei narrat qui meminerim species et montium et silvarum et olearum. Quas si oblitus essem, quid diceret omnino nescirem et ideo narrationem illam cogitare non possem. Ita fit ut omnis qui corporalia cogitat, sive ipse aliquid confingat, sive audiat aut legat uel praeterita narrantem uel futura praenuntiantem, ad memoriam suam recurrat et ibi reperiat modum atque mensuram omnium formarum quas cogitans intuetur. Nam neque colorem quem numquam uidit neque figuram corporis nec sonum quem numquam audivit nec saporem quem numquam gustavit nec odorem quem numquam olefecit nec ullam contrectationem corporis quam numquam sensit potest quisquam omnino cogitare. At si propterea nemo aliquid corporale cogitat nisi quod sensit, quia nemo meminit corporale aliquid nisi quod sensit, sicut in corporibus sentiendi sic in memoria est cogitandi modus. Sensus enim accipit speciem ab eo corpore quod sentimus et a sensu memoria, a memoria uero acies cogitantis.

16. Voluntas porro sicut adiungit sensum corpori, sic memoriam sensui, sic cogitantis aciem memoriae. Quae autem conciliat ista atque coniungit, ipsa etiam disiungit ac separat, id est uoluntas. Sed a sentiendis corporibus motu corporis separat corporis sensus ne aliquid sentiamus aut ut sentire desinamus ueluti cum oculos ab eo quod uidere nolumus avertimus uel claudimus; sic aures a sonis, sic nares ab odoribus. Ita etiam uel os claudendo uel aliquid ex ore respuendo a saporibus aversamur. In tactu quoque uel subtrahimus corpus ne tangamus quod nolumus, uel si iam tangebamus, abicimus aut repellimus. Ita motu corporis agit uoluntas ne sensus corporis rebus sensibilibus copuletur. Et agit hoc quantum potest. Nam cum in hac actione propter conditionem servilis mortalitatis difficultatem patitur, cruciatus est consequens ut uoluntati nihil reliqui fiat nisi tolerantia. Memoriam uero a sensu uoluntas avertit cum in aliud intenta non ei sinit inhaerere praesentia. Quod animadvertere facile est cum saepe coram loquentem nobis aliquem aliud cogitando non audisse nobis uidemur. Falsum est autem; audivimus enim sed non meminimus subinde per aurium sensum labentibus uocibus alienato nutu uoluntatis per quem solent infigi memoriae. Verius itaque dixerimus cum tale aliquid accidit: 'Non meminimus,' quam: 'Non audivimus.' Nam et legentibus evenit et mihi saepissime ut perlecta pagina uel epistula nesciam quid legerim et repetam. In aliud quippe intento nutu uoluntatis non sic est adhibita memoria sensui corporis quomodo ipse sensus adhibitus est litteris. Ita et ambulantes intenta in aliud uoluntate nesciunt qua transierint. Quod si non uidissent, non ambulassent aut maiore intentione palpando ambulassent, praesertim si per incognita pergerent; sed quia facile ambulaverunt, utique uiderunt. Quia uero non sicut sensus oculorum locis quacumque pergebant ita ipsi sensui memoria iungebatur, nullo modo id quod uiderunt etiam recentissimum meminisse potuerunt. Iam porro ab eo quod in memoria est animi aciem uelle avertere nihil est aliud quam non inde cogitare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL